Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
41 4
42 5
43 6
44 7
45 8
46 9
47 10
48
49 12
50 13
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
< >
page |< < (18) of 525 > >|
5518Comment. in I. Cap. Sphæræ
Centrvm ſphæræ Euclides in lib. 12. ita deſcribit. Centrum ſphæræ
11Centrũ, &
axis ſphærę
quid ſecun
dum Eucli-
dem.
eſt idem, quod &
ſemirculi, à cuius reuolutione ſphęra effici intelligitur.
Axem uero ita definit Euclides loco citato. Axis ſphæræ eſt quieſcens
illa linea, circa quam ſemicirculus, ex cuius nimirum circumactione ſphæra
conficitur) co nuertitur.
Proclus autem Diadochus ſic. Axis mundi (quem nos
iam ſphæram eſſe diximus) vocatur dimetiens ipſius, circa quam uoluitur.
Ex
his vero omnibus definitionibus perſpicuum eſt, non omnem lineam, quæ per
centrum ſphæræ tranſiens extremitates ſuas ad circunferentiam ex utraq;
par
te applicat, axem dici, (quamuis diameter dicatur) niſi circa eam ſphæra volua
tur.
Multo enim plura complectitur diameter, quam axis, cũ axis ſit quid infe-
rius, Diameter uero quid ſuperius:
Omnis ſiquidem axis diameter eſt, at non
22Diſcrimen
inter dia-
metrum, &
axẽ ſphę ę.
contra;
Quoniam in ſphæra cęleſti ſolæ eæ diametri axes dici poſſunt, circa
quas fit aliquis motus, quę quidem paucæ ſunt, &
pręcipuus axis eſt ille, qui
protenditur à ſeptentrione per mediam terram uerſus auſtrum:
Innumeræ ta-
men diametri aſſignari poſſunt.
omnes nimirum lineæ per centrũ ſphæræ tran
ſeuntes;
immo & planæ figuræ diametros habent, vt circulus, & c. non autem
axem.
Axis etenim in ſolidis duntaxat corporibus reperitur. Poteſt tamen
quæuis diameter dici quoque axĩs, quia circa eam circumuolui poteſt ſphęra,
quemadmodum circa axem mundi, licet re ipſa non moueatur.
Sic apud Geo-
metras, atque Aſtronomos quilibet circulus in ſphæra habere dicitur axem
proprium, circa quem nimirum circulariter, atque vniformiter moueretur, ſi
deberet moueri, quamuis actu non moueatur.
Huiuſmodi axis eſt diameter
ſphæræ per centrum circuli ducta, &
ad angulos rectos plano eiuſdem circuli
inſiſtens.
Dicitur autem illa diameter, circa quam cęlum, ſeu ſphæra conuer-
titur, axis, ſumpta ſimilitudine ab axe ligneo, ſuper quẽ rota alicuius currus
contorquetur;
deriuaturq́; hoc nomen ab agendo, id eſt, mouendo, quia uide-
licet circa eum mundus ſine intermiſſione circumagitur.
Quem nobis Mani-
lius poeta eleganter depinxit his carminibus.
Aera per gelidum tenuis deducitur axis,
Libratumq́; gerit diuerſo cardine Mundum,
Sidereus medium circa quem voluitur orbis.
Aeternosq́; rotat curſus immotus, . . . . .
Axe quoque cęlum, terramq́; ſuſtineri finxerunt antiqui. Vnde Cicero ait.
Terra, quę tranſiecto axe ſuſtinetur. Ad quod alludit Lucanus, quando Cæſa-
ri ſedem in cęlo commonſtrat, ita ſcribens.
Aetheris immenſi partem ſi preſſeris unam,
Sentiet axis onus librati pondera cæli.
Qvoniam uero duo ſunt poli mundi; duo uidelicet puncta axem ter-
33@oli. mũdi. minãtia;
Ille, qui nobis hic Europa degẽtibus ſemper apparet, conſpicuusq́ue
exiſtit, dicitur Borealis, ſiue Boreus, Septentrionalis, Aquiloniusve:
Ab
Aſtronomis autem appellatur polus Arcticus, id eſt, Vrſinus, a conſtellatione
quadam infigni, quæ Gręce dicitur ἀρκτὸς, Latine vrſa, perpetuoq́;
circa po-
lum hunc conuertitur.
Hunc quoque pleręque nationes uocant Nort; Italis
uero Tramontana dicitur.
Alter uero polus Auſtralis dicitur, uel Auſtrinus,
Meridionalis, uel Notius;
Aſtronomi uocant Antarcticum, quod per diame-
trum oppoſitus ſit polo Arctico.
Hic nunquam à nobis conſpicitur; Semper
enim tantum ſub noſtro hemiſphęrio deliteſcit, quantum alter ſupra idem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index