Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
71 53
72 54
73 55
74 56
75 57
76 58
77 59
78 60
79 61
80 62
< >
page |< < (37) of 393 > >|
5537
XXI. Accedit tamen ei penitiùs aſtruendo etiam experientia quâ
nempe compertum habetur;
quòd objectum (velut A) in aquâ ſitum,
oculo (O) perpendiculariter imminenti, ità diſtans videtur (puta ad
Z) ut ſit perpetuò AZ quadrans ipſius AB, id quod ratiociniis præ-
cedentibus exquiſitè congruit.
Etenim cum experientia docuerit in
refractionibus ex aqua factis in aerem, _Sinum anguli Incidentia ad_
_Sinum anguli Refracti_ ſe habere circiter, ut 3 ad 4 ;
erit juxta conſtru-
ctionem præmiſſam ipſius ZB ad AB ratio ſubſeſquitertia;
ſeu hæc
ad illam ut 3 ad 4.
Quare nihil erat caaſæ cur hoc fretus experimento
11_Iſ. Voſſ._ Præclariſſimus vir receptam de reſractione ſententiam impugnaret, &

exploderet;
at potiùs ut ei promptiùs accederet, aut firmius adhæreret,
expoſiti Phænomeni cauſam adeò perſpicuam, adeo neceſſariam ſugge-
renti.
quinimo perpendicularem ipſam (quod adeò valde vult, acriterque
contendit) è ſuperiore doctrinâ quadantenus infringi, decurtaríque (ter-
minatione ſaltem refringi, tametſi non ſitu) patebit ad illam attendenti.
XXII Habetur itaque definitus imaginis ſitus, ob oculum in axe
collocatum.
Succedit ut idem præſtemus oculi gratiâ extra ipſum ubi-
cunque ſiti.
Sed priùs unum eſt quod opportunè moneamus, anteà
prætermiſſum;
eâdem ſcilicet operâ quoad radios convergentes ſimul
ac divergentes confici negotium.
Erunt enim ad punctum quodvis
(ceu A) tendentium radiorum refracti prorſus iidem eum illis, qui
divergentibus ab A convenient, modo cæteris manentibus invariatis
(refringente ſcilicet &
puncto A deſignatum ſitum retinentibus) me-
dia concipiantur tranſpoſita.
Nimirum, exempli cauſâ, ſi NK ſit
refractus radii BN verſus A tendentis è raro in denſum;
erit itidem
NH ipſi KN in directum poſitus radii AN B, è raro in denſum
22Fig. 47. (quæ nempe prioribus homogenea ſint) procedentis refractus.
Itaq;
quæ de radiis divergentibus oſtenſa ſunt, ea convergentibus, adhibito
juſto moderamine, pariter adaptari poſſunt;
in horum locum diver-
gentes reſpectivè congruos ſubrogando.
Quare nedum in hoc caſu,
ſed in omnibus qui ſequentur, de radiis ſolummodò divergentibus in-
ſtituemus ſermonem;
eò ſubintelligentes etiam convergentes ex hac
regula determinabiles referri.
Quæ ſanè compendio deſerviens obſer-
vatio generalibus iſtis ſupra delibatis meruit intertexi;
nec enim ad
hanc ſolam quæ præ manibus, aſt ad omnes æquè, quaſlibet ad ſuper-
ficies, radiorum inflectiones ſe extendit.
XXIII, Adſimilem & indè conſequentem (cum paralleli à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index