Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
< >
page |< < of 360 > >|
1spatium AC ad spatium AB, neceſſe eſt, vt spatium
9[Figure 9]
totum AC eodem, aut æquali tempore decurratur,
quo spatium AB abſoluitur.
Jmpoßibile est au­
tem, vt corpus graue deſcendens per AC eodem,
aut æquali tempore percurrat totam AC, quo per­
currit partem eius AB, niſi motus fiat in instanti.
Tam impoßibile eſt igitur, vt velocitates in deſcenſu
grauium inter ſe ſint, vt emenſa ſpatia (ac proinde,
vt etiam æqualibus ſpatiis creſcant æqualiter) quàm
impoßibile eſt motum illum fieri in instanti.
Pergis ſub­
inde, Proh tuam, mi Gaſſende, Philoſophorumque omnium,
ac Mathematicorum fidem! istudne demonſtrare eſt?
Et
tamen mirum quantum Galileus de hac, vt putat, ſubtili,
clara, euidenti, ac Mathematica demonſtratione ſibi applau­
dat, quam integra pagina mirificis laudibus exaggerat.
Sed
illud multò adhûc mirabiùus, quod Lynceus Philoſophus, ac
Mathematicus, Lynceorumque princeps in tam aperta
luce cæcutiat, & vir eius nominis tam facilè deludatur.
X. Ego verò, ô optime, ac religioſſime Vir, quo
me cenſu putem iri habitum, qui non ſim ex viris
non ineruditis, & eandem tamen cum Galileo opi­
nionem perſuaſus ſim, ac perinde cæcutiam, perinde
deludar?
Etenim cùm meam quæſis fidem, fatcor
ingenüè me non videre quem in eo notas Paralogiſ­
mum; ac videri mihi neceſſariò deduci, fore, vt ſi ve­
locitas per totam AC acquiratur dupla illius, quæ
acquiritur per totam AB, ipſa AC eodem, aut æqua­
li tempore, quo AB percurratur.
Rem certe in
hunc modum concipio.
Intelligatur AC diuiſa in
duodecim parteis æqualcis, ac proinde eius dimidium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index