Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (49) of 131 > >|
5549SPIRITAL. LIBER.
XXXIV.
Vaſe exiſtente, & canalem apertum habente juxta fun-
dum, humoreque in ipſum infuſo, interdum quidem à
principio fluet canalis, interdum vero circa medium;
& in-
terdum toto vaſe repleto, vel &
generaliter quantocumque
infuſo humore fluet canalis &
totum humorem effundet.
Sit vas A B collum habens
40[Figure 40] diaphragmate interſeptum:
& per diaphragma tubus
CD demittatur coarctatus,
&
tantum diſtans à fundo,
quantum ad aquæ fluxum ſuf-
ficiat.
Sit autem & ſiphon
inflexus EFG, cujus intrinſe-
cum quidem crus diſtet à fun-
do, quantum ſatis ſit ad flu-
xum aquæ, alterum vero extra
productum in canalem con-
formetur.
Et ſiphonis curvi-
tas ſit juxta collum vaſis ha-
beatque vas ſpiraculum H
juxta diaphragma in ventrem
ejus deferens.
Si igitur veli-
mus à principio ſtatim humo-
re infuſo canalem fluere, ſpi-
raculum H digito compre-
hendemus, &
fluet canalis.
Aëre enim, qui in vaſe conti-
netur, antiperiſtaſim non ha-
bente, humor perinflexum
ſiphonem extra errumpet.
Quod ſi non comprehendamus ſpiraculum
procedet humor in ventrem vaſis;
& canalis non fluet quouſque rurſus
ſpiraculum comprehendamus.
Poſtea remiſſo ſpiraculo ſiphon omnem
humorem effundet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index