Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1more natiuo & ſucco pregnantem / ſi uentorum acerbitati & ſubi
tis gelicidiis obieceris / findetur atque ſoluetur.
Sub diuo quo quoſque
lapis quod ſit ualidus: & contra res aduerſas & laceſcentes conſtans
Primo iſtiuſmodi quaſi præludio futuri cum temporis æternita
te certaminis comprobetur.
Non ante biennium quo imbecilles
natura & qui uitium in opere facturi erant non te lateat & a fir
mioribus ſeparentur: Et enim quocunque in genere lapides inueni
ri certum eſt inter ſe uarios: ita ut alii ſub aere dureſcant: alii pru
inis aſperſi rubiginem trahant atque diſſoluantur & huiuſmodi.
Verum hi quales pro locorum uarietate & natura ſint / uſu et ex
perientia pulcherrime innoteſcunt: Vt iam ex ueterum ædificiis cu
iuſque lapidis uim et uirtutem didiciſſe plenius poſſis quam ex philoſo
phantium ſcriptis et monumentis.
Tamen de toto lapidum gene
re ut ſummatim loquar / ſic licebit ſtatuiſſe.
albus quiſque lapis
facilior fuſco est: Tralucidus opaco ductibilior: Et quo quiſque ma
gis imitabitur ſalem / eo erit intractabilior.
Harena inſperſus la
pis colluſtranti aſper eſt.
Aureæ ſi intermicabunt ſcint ille / contu
max.
Nigrantes ſi ut ita loquar ſcatent puncti / indomitus. Qui
guttis eſt angularibus aſperſus / is erit firmior quam qui gluboſis: &
guttæ quo erunt minores / eo erit lapis tollerantior: Et quo cuique
color purgatior atque limpidior / eo æternior: Et lapidi quo uenarum
aderit minus / eo integrior: Et quo uena ipſa contiguo lapidi colo
re congruentior / eo æquabilior: et quo tenuior / eo moroſior: &
quo amfractior et uolutior / eo auſterior: et quo internodoſior / eo
acerbior.
Venarum ea eſt apprime fixilis quæ ſui medio lineam
habuerit ductam rubrica / aut ocrea putrenti proxima ad has erit
quæ diluto et albeſcente herbaceo colore ſparſim fuſcabitur: Om
nium difficillima quæ glaciem præſertim ceruleam imitetur.
Vena
rum numerum diſſidioſum et inconſtantem indicant: et quo directio
res / eo infideliores.
Lapis quo diſfractis glebulis aciem acutiorem
et terſiorem dederit / eo erit concretior: Et lapis cum defringitur
cute qui minus extabit aſpera / is erit abilior ſcabro: Sed ſcabri ip
ſi quo erunt candidiores / eo minus erunt obſequentes.
Et contra
fuſcus quiſque lapis ubi erit luna minutiore / illic magis ferri aciem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index