Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (8) of 760 > >|
5508ARIST. DE ANIMA fectò congruum, ſi prius poſuerimus ea, quæ maximè ui-
dentur animæ competere ſuapte natura.
Animatum itaque
duobus bis ab inanimato maximè differre uidetur, motu,
ac ſenſu.
A maioribus etiam noſtris bæc duo ferè de animæ
accepimus.
Inquiunt enim nõnulli animam id eſſe, quod
maximè, primoq́;
mouet, atq; existimantes fieri non poſſe,
ut id aliud quicquam moueat, quod non moueatur, animam
unũ quid eorũ eſſe putarunt, quæ motu cientur.
Quocirca
Democritus ignẽ, atq;
calorem ipſam cenſuit eſſe: nam cùm
ſint infinitæ figuræ, ac indiuidua corpora, rotunda dicit
ignem, &
animam eſſe. Hæc indiuidua corpora, ſimilia cor
puſculis ijs eſſe, quæ in aere ferri uidentur, in ipſis inquam
radijs, qui per fenestram ingrediuntur, &
rerum elementæ
generandarũ, ſeminaq́;
totius eſſe naturæ dixit. Eadem
&
Leucippus ille cenſebat. Horum igitur corporum ea,
quæ ſunt rotunda, ignem, ac animã aßerunt eſſe, propterea
quòd maximè omnium figuræ tales totum corpus ingredi,
penetrareq́;
poßunt, atq; cætera mouere, cum moueantur
&
ipſa: arbitrantur enim animam id eſſe, quod motũ ani-
malibus præbet.
Quapropter & reſpirationem, uiuen-
di rationem, atq;
cauſam eſſe putant: nam eo quod continet
contrabente corpora, comprimenté ue, ac extrudente fi-
guras eas, quæ præbent animalibus motum, quia nec ipſæ
unquam quieſcunt, ſuccurſum, auxiliumq́;
reſpiratione
fieri dicunt, ingredientibus alijs figuris ſimilibus, quæ qui-
dem egredi probibent ipſas, quæ animalibus inſunt, id re-
pellendo quod contrabit, atq;
premit, & eouſque uiuere
animalia, quouſque id facere poſſunt.
Videtur autem &
id, quod à nonnullis Pytbagoricis dicitur, eandem babere
ſententiam.
Quidam enim ipſorum ea corpuſcula,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index