Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
541
541 (113)
542
542 (114)
543
543 (115)
544
544 (116)
545
545 (117)
546
546 (118)
547
547 (119)
548
548 (120)
549
549 (121)
550
550 (122)
< >
page |< < (122) of 672 > >|
550122Diſſertatio Quarta. adhibita. Nervi ſiquidem non intercluduntur, quemadmodum
arteriæ
&
venæ, valvulis regreſſum fluentis liquoris prohiben-
tibus
, ſed plurimis funiculis ſeu filis conſtant (ſicut &
ſpinalis
medulla
) inſtar caudæ equinæ, prout experimento comper-
tum
eſt, iis per dies aliquos in aquâ maceratis.
Oriuntur ſæpè
capitis
dolores ex pravo Chymo, qui ſanguini immiſcetur, &

ſolito
circuitu delatus in caput, ſordes deponit in cerebri mem-
branis
, quarum fibras proinde motu aſpero atque alieno illæ
cruciant
.
Sed & aliquando doloris cauſam proximè ventriculo
ipſi
tribuendam indicat, quod aſſumpto cibo aut potu ferè ſta-
tim
ſedatur capitis dolor:
quia videlicet acidæ, ac ſalinæ parti-
culæ
, quæ in ventriculo commotæ, &
in nervorum ductus
irruentes
, nerveo liquori commiſcebantur, eumque immode-
ratè
efferveſcere cogentes, nervos convellebant, &
ad cerebrum
uſque
luem propagabant, ſuperingeſto cibo aut potu compri-
muntur
, neque novâ irruptione invadunt nervos.
Similiter
adversùs
morbos Cephalicos, Apoplexiam, Epilepſiam, Para-
lyſim
, Vertiginem, &
ſimiles, multa præſcribuntur medica-
menta
ſive Therapeutica, ſive Prophylactica, quæ per os
aſſumpta
in ventriculum trajiciuntur, &
cum prædita ſint par-
ticulis
tenuibus ſubtilibus, ac multum habentibus efficacitatis,
blandè
ſe in liquorem nerveum inſinuant, ductuſque nervorum
explicant
, ac per illos perreptando demum noxias particulas
ſpiritibus
Animalibus immiſtas, quæ ſenſui aut motuiofficiunt,
exturbant
.
Quamvis autem hujuſmodi medicamentorum ſales
volatiles
, atque Spiritus Chymo admiſti valeant unà cum ſan-
guine
per longas ambages tandem in cerebrum devehi;
ubi
tamen
, abiectâ cunctatione, opus eſt præſenti ſubſidio, vix
aliter
rem fieri poſſe concipio, quàm ſi tenuiſſimæ æquè ac
efficaciſſimæ
particulæ in nervos (quibus ventriculus, præſer-
tim
ſtomachus, abundat) illabantur, atque per eorum ductus
perreptantes
, cum ſpiritibus complicatæ ad cerebrum deve-
niant
, ubi promptè ſuam exerant efficacitatem.
Cum enim
nervi
fibrillis plurimis, quaſi tenuiſſimis filis conſtent, particulæ
illæ
intrà hujuſmodi fibrillas ſe inſinuant, eaſque quodammodo
explicant
ſpiritibus animalibus conjunctæ;
ſed extremo nervi
oſculo
ſe reſtituente, fibræ admiſſam particulam, ſuapte natu-
, mobilitate celerrimâ præditam ſurſum cum ſpiritu conjun-
cto
extrudunt.
Cum verò plures minores ramuſculi nervei in
unum
ampliorem ductum coëant, plures pariter particulæ
aſſumpti
medicamenti concurrunt;
atque collatis viribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index