Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (9) of 760 > >|
5519LIBER I. agitantur in aëre: quidam id, quod illa mouet, ac agitat,
animam eſſe dixerunt, propterea quòd continuè moueri
uidentur, etiam ſi nullus uẽtus penitus afflet.
_E_odem fe-
runtur &
ij, qui dicunt animam id eſſe, quod ſeipſum agi-
tat motu:
etenim omnes ij motum uidentur putaſſe maxi-
mè proprium eſſe animæ, &
alia quidem uniuerſa per ani-
mam, hanc autem à ſeipſa moueri:
quia nihil uidebant mo-
uere, quod non moueatur &
ipſum. _S_imiliter & _A_na-
xagoras id, quod mouet, animam eſſe dicit:
& ſi quis alius
cenſuit uniuerſum, mentem mouiſſe:
non tamen périnde pe-
nitus atq;
_D_emocritus. Is enim animam, & intellectum
ſimpliciter idem eſſe putauit:
etenim id quod uidetur, uerũ
eſſe dicebat.
_Q_uocirca rectè dixiſſe inquit _H_omerum,
_H_ectora iacere alia ſapientem.
_N_on igitur ut potentia
quadam circa ueritatem, utitur mẽte, ac intellectu:
ſed idem
eſſe animam dicit, &
intellectum. _A_naxagoras autem mi-
nus de ipſis explanat:
multis enim in locis, boni, rectiq́; mẽ-
tem cauſam eſſe dicit:
alibi autem animam, ipſam mentem
eſſe aſſerit:
nã animalibus uniuerſis, tam paruis, quàm ma-
gnis, tam præstabilibus, quàm minus etiam præstabilibus
mentem ineſſe dicit.
_A_t ea mens tamen, & intellectus, cui
prudentia tribuitur, nõ uniuerſis ſimiliter animalibus, quin-
etiam neq;
cũctis hominibus ineſſe uidetur. _O_mnes igi-
tur ij, qui ad animantis reſpexere motum, maximè motiuũ,
animam eſſe putarunt.
_A_t qui cognitionem animaduer-
terũt ipſius, ac ſenſum quibus res cognoſcit, &
ſentit, ij di-
cunt animam ipſam, principiarerum eſſe.
_A_t qui plura
principia faciunt, hæc ipſa:
qui uerò unum, idipſum animã
eſſe cenſent.
Empedocles enim ex elementis quidẽ uniuerſis
ipſam constare cenſet, tamen &
unumquodq; istorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index