Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Table of figures

< >
< >
page |< < (532) of 569 > >|
552532GEOMETRI Æ idem probabimus circa alias quaſcumque applicatas. In ellipſi
verò oſtendemus rectangula, ℟XB, QDC, eſſe vt quadrata, BP, C
N, ſicut rectangula, ℟XB, QZC, vt quadrata, BP, CM.
Ergo ſi
intelligamus ſolidum rectangulum fieri ſub parallelogrammis, GX,
362[Figure 362] XE, &
quadratum ſolidum, EP,
communi regula, BP, erunt hæc
ſolida inter ſe æqualiter, vel pro-
portionaliter, analoga, cum ſint
in eiſdem planis parallelis, nem-
pè tranſeuntibus per lineas, ℟P,
GH, &
quæcunq; plana his pa-
rallela præfata ſolida ſecantia,
producant in ipſis æquales figu-
ras planas, vel ſaltem proportionales, ſicut patuit de rectangulo, Q
ZC, æquali quadrato, CM;
vel ad idem exiſtente, vt rectangulum,
℟XB, ad quadratum, BP.
Eadem ratione, quia probauimus re-
ctangulum, QDC, æquari quadrato, CN, vel ad idem eſſe vt re-
ctangulum, ℟XB, ad quadratum, BP, concludemus ſolidum rectã-
gulũ ſub trapezio, EG℟X, &
triangulo, EXB, eſſe ęqualiter, vel pro-
portionaliter, analogum quadr.
ſolido, EBP, iuxta communem re-
gulam, BP, igitur rectangulum ſolidum, ſub GX, XF, æquabitur qua-
drato ſolido, EP, &
rectangulum ſolidum ſub, EG℟X, EXB, ęqua-
bitur quadrato ſolido, EBP, vel ſaltem erunt proportionalia in el-
lipſi, ergo quadratum ſolidum, EP, ad quadr.
ſolidum, EBP, erit
111. huius.223. huius. vt rectangulum ſolidum ſub, GX, XE, ad rectangulum ſolidum
ſub, EG℟X, &
, EXB, hoc eſt, vt, ℟X, ad compoſitam ex {1/2}. ℟X,
&
{1/6}. XB, ideſt, vt, RB, ad compoſitam ex {1/2}. RB, & {1/6}. BE, ergo,
iterum conſpecta figura prop.
1. lib. 3. quadratum ſolidum portio-
3316. huius. nis, DEP, ad quadratum ſolidum, EP, erit vt compoſita ex {1/6}.
BE,
&
{1/2}. BR, ad ipſam, BR, cum enim ſemiportiones, DEB, BEP,
ſint homologę ſecundum regulam planum tranſiens per regulam,
BP, cuiæquidiſtant plana ſolida ſecantia, ſicut etiam, FB, BH, &

cum quadratum ſolidum figuræ, FP, diuiſæ per lineam, EB, æque-
44Cor. 3. 15.
huius.
tur quadratis ſolidis, FB, BH, &
duobus rectangulis ſolidis ſub, FB,
BH, ideſt quatuor quadratis ſolidis, BH, ideò quadratum ſolidum,
FP, quadruplum erit quadrati ſolidi, BH, ſicut etiam patebit qua-
dratum ſolidum portionis, DEP, quadruplum eſſe quadrati ſolidi
ſemiportionis, EBP, ergo, vt quadratum ſolidum, EBP, ad qua-
dratum ſolidum, BH, ita eſt quadratum ſolidum portionis, DEP, ad
quadratum ſolidum, DH, ideſt vt compoſita ex {1/6}.
BE, & {1/2}. BR, ad
ipſam, BR, quod oſtendendum erat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index