Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
punctum conuenientes ſummam octo ſolidorum an­
gulorum rectorum numquam, vel rarò complere poſ­
ſe videantur; veluti aceruus, & cumulus arenæ, aut
tritici concipi non poteſt abſque eò quòd ſpatiolą
innumera inter grana prædicta intercipiantur, quæ
ſpatiola augeri, & reſtringi poſſe experientia con­
ſtat, quatenùs ſuccuſſo modio meliùs, & ſtrictiùs
granula accommodari poſſunt.
Et licèt gratis conce­
datur alicubi partes ætheris omninò ſpatium imple­
re, ſaltem poſt eius agitationem, & commotionem̨
vacua ſpatiola creari debere conſtat, vt dictum eſt;
cùmque eadem partium diſpoſitio perſeuerare poſ­
ſit in ſubſequenti quiete eiuſdem fluidi ætherei, per­
ſeuerabunt quoque poroſitates illæ vacuæ.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Huiuſmodi porrò vacua ſpatiola intra corporą
mundana diſperſa, & diſſeminata præclarum vſum̨
habent in natura, non minùs ac pori, qui in plantis, &
animalibus reperiuntur; ſicuti enim per eos effluere,
& penetrare poſſunt exhalationes igneę, ſucci, & alia
corpuſcula, à quibus viuificantur, nutriuntur, & cre­
ſcunt, ita per inanes mundanorum corporum poroſi­
tates effluuia ignea lucida, & alia innumera pene­
trando rerum naturalis ordo, & periodus conſerua­
tur.
Præterea ex vacuis prædictis diſſeminatis ha­
betur facilis, & perceptibilis modus quomodo cor­
pora fluida, mollia, & flexibilia fluere, cedere, &
flecti poſſint, & quomodo ſecari, diuidi, condenſa­
ri, & rarefieri queant, ſine quibus hæ omnes operati­
ones nullo modo percipi, & explicari poſſint.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index