Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (11) of 760 > >|
55311LIBER I. per, & cætera primò mouet. _D_emocritus autẽ & ſub-
tilius dixit, cùm aßignauit cur eſt istorum utrunq;
: dixit
enim animam quidem, mentemq́;
idem eſſe, hoc autem ex
ipſis primis, atq;
indiuiſibilibus corporibus eſſe: atque ob
partium quidem ſubtilitatẽ, mouere, ob figuram uerò, mo-
ueri:
figurarum autem omnium mobilißimam, figuram ro-
tundam aßerit, talemq́;
eſſe intellectum, & ignem. _A_t
_A_naxagoras uidetur quidem aliud animam, aliud intelle-
ctum, mentem'ue dicere, quemadmodũ &
anteà diximus,
utitur tamen utriſq;
, perinde atq; una natura. _V_erùm men-
tem principium maximè omniũ ponit:
ſolam nanq; rerum
omniũ ipſam, ſimplicem, &
nõ mistã, & puram eſſe, ſyn-
ceramq́;
dixit. _A_tq; eidem principio hæc utraq; tribuit, co-
gnitionem inquam, &
motum, dicens uniuerſum mentem
mouiße.
_T_hales etiam uidetur exhiſce, quæ tradita me-
moriæ ſunt, motiuũ quiddam animã ipſam eſſe putaſſe:
ſi-
quidem dixit magnetem habere animam, quia mouet tra-
hitq́;
ferrũ. _D_iogenes autem, ſicut & alij quidã, aërem
ipſam cenſuit eſſe, hũc ſubtilißimæ ſubſtantiæ, rerũq́;
prin-
cipium eſſe putans.
_I_ccirco cognoſcere, atq; mouere ani-
mam dixit:
hoc quidem cognoſcere, quo primum eſt, & ex
hoc ipſo cætera cõſtant:
hoc autem eſſe motiuum, quo ſub-
tilißimum eſt.
_H_eraclitus quoq; principium ait animam
eſſe:
quippe cùm exhalationem eſſe, ex qua cætera dicit
conſtare, &
maximè incorporeum eſſe, & ſemper fluere
dicat:
atque id quod mouetur, eo quod motu cietur cogno-
ſci, conſtat.
_M_oueri autẽ res uniuerſas, & ipſe, & alij cõ-
plures arbitrabantur.
_S_imili modo & _A_lcmæon de anima
putaſſe uidetur.
_D_icit enim ipſam immortalem eſſe, ex eo
quia ſimilis ipſis immortalibus eſt:
quod quidem ideo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index