Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tatem acquirant, & è contrà à frigiditate condenſentur in­
durenturque, videtur illis omninò impoſſibile vt ma­
xima, & intenſiſſima actio frigiditatis, quæ eſt conge­
latio eam paſſionem producere debeat, quæ propria
caliditatis eſt, & propterea negant aquam glaciatam
rarefactam eſſe debere.
Cap. 13. cau­
ſa rarefunctio­
nis glaciei
affertur.
PROP. CCLXXI.
Experientia conſtat fluida aquæ naturam participantia
ab intenſo frigore in actu congelationis ingenti vi rare­
fieri.
NAm glacies ſuper aquam fluidam innatat, ergo

minùs grauis eſt ipſa aqua fluida, proindeque
rarior ipſa aqua erit, quod ex princi­
185[Figure 185]
pijs Archimedis euidentèr deducitur.
Sed prædicti
ratiocinij fal­
laciam Gali­
leus olim de­
texit.
Poſtea in Academia experimentali
Medicea innumeris experimentis eui­
cimus glaciem amplius ſpatium occu­
pare, quàm aqua fluida, quæ omnia legi
poſſunt in prædicto libro experimen­
torum
à fol.
127. vſque ad fol. 165. vbi
habetur progreſſus congelationis aquæ
communis, tum à frigore artificiali niuis
producto, cùm à frigido naturali aeris;
& in artificiali congelatione ſemper ve­
rum eſt, quod in principio immerſionis
vaſis vitrei ABD intra niuem RSTV
ſale aſperſam, primo aqua à puncto E,
ſcilicèt à gradu 142. breui ſaltu trium ferè graduum
eleuatur vſque ad F, & hìc licèt videatur augeri, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index