Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (12) of 760 > >|
55412ARIST. DE ANIMA ipſi competere, quia ſemper mouetur: mouentur enim &
res omnes diuinæ continuè ſemper, luna inquàm, ſol, ſtel-
læ, totumq́;
cœlum. _Q_uidam, & magis importuni, animã
aquam eſſe dixerunt:
ut _H_ippon, qui quidem ad hanc ſen-
tentiam ratione ſeminis uidetur eſſe cõpulſus, quia omniũ
ſemen humidum eſt:
etenim redarguit eos, qui ſanguinem
animam aſſerunt, quia ſemen ſanguis non eſt:
hoc autem,
primam anim am eſſe dicit.
_S_unt & qui ſanguinem ipſam
eſſe dixerunt, ut _C_ritias, ſentire ipſum maximè proprium
animæ eſſe putantes:
quod quidem competere propter na-
turam ſanguinis, crediderunt.
_I_ta omnia elementa, præter
terram, iudicem habuerũt:
hanc autẽ nemo tribuit animæ,
niſi quis ipſam dixerit ex omnibus elementis constare, aut
omnia eſſe.
_V_t igitur in ſummam omnia redigamus, tri-
bus his omnes animã, motu, ſenſu, incorporeoq;
definiũt:
quorũ unumquodq; reducitur ad principia rerum, ut pa-
tuit.
_Q_uapropter & ij, qui cognitione definiũt animã: aut
elementũ, aut ex elementis faciunt ipſam ſimiliter omnes
præter unum, dicentes.
_I_nquiunt enim, ſimile ſimili ſibi co-
gnoſci:
atq; cùm uniuerſa cognoſcat, ac percipiat anima,
ex uniuerſis rerũ principijs ipſam conſtare dicunt.
_Q_ui-
bus igitur placuit unam cauſam, elementumq́;
unũ ponere
rerum:
ij animam etiam unũ, uelut ignem, aut aërem eſſe
ponunt.
_Q_ui uerò plura rebus principia tribuunt, ij plura
quoq;
dicunt animã eſſe. _S_olus autem _A_naxagoras mẽtem
paßione uacare dicit, &
nihil prorſas cum cæteris habe-
re cõmune.
_V_erùm cùm talis ſit, quonam pacto cognoſcat,
&
quam ob cauſam, neq; ille dixit, neq; ex dictis perſpici
poteſt.
_A_t uerò qui contrarietates in principijs faciunt, ij
conficiunt animam etiam ex contrarijs.
_Q_ui uerò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index