Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
De vi per­
cuſs. cap. 31.
pr. 105.
Cap. 13. cau­
ſa rarefactio­
nis glaciei
affertur.
Quòd verò vis, qua aqua dilatatur, in actu conge­
lationis ſit propemodum immenſa, conſtat ex experi­
mentis ibidem traditis, vaſa enim vitrea vndiquę
clauſa in actu congelationis aquæ incluſæ diffringun­
tur, & vaſa ærea paritèr clauſa, licèt eius parietes
craſſitiem ſemidigiti auricularis habeant, nihilomi­
nùs etiam diſcinduntur, diffringunturque, quod qui­
dem à vi, & energia cunei compreſſi à vaſto ponde­
re præſtari minimè poſſet.
Ex recentioribus aliqui tentarunt cauſam rarefa­
ctionis glaciei reddere; primò ex principijs Gaſſen­
di, qui expreſsè negat frigiditatem eſſe meram calo­
ris priuationem: ſed ſicuti in natura dantur corpuſcu­
la ignea caliditatem producentia, fic quoque dari
corpuſcula aliqua tetraedica, quæ frigorifica, ſiuę
alinitralia à Gaſſendo appellantur; hæc dum intrą
aquam inſinuantur, molis amplitudinem, connexionem,
& duritiem creare putant, vnà cum ingenti frigidita­
te, & hanc eſſe cauſam rarefactionis, ſeù ampliatio­
nis, quam aqua glaciata acquirit.
PROP. CCLXXII.
Rarefactio, & augmentum molis aquæ glaciatæ non effici­
tur à mixtione, & interpoſitione corpuſculorum frigidi­
tatem creantium.
SEd hoc duplici modo redargui mihi poſſe vide­
tur; primò, quia ſalia prædicta aquæ admixtą
pondus, & grauitatem eius augere aliquo pacto de­
berent, quod quidem experientiæ repugnat, cùm cya­
thus aquæ fluidæ vnius libræ v.g. poſt eius congela-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index