Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (15) of 760 > >|
55715LIBER I. quod per ſe, uel propter ſe bonũ eſt, id per aliud oportet,
aut gratia cuiuſpiam eſſe.
Animam autem, ſi mouetur,
à ſenſibilibus maximè quiſpiã dicet moueri.
At uerò ſi mo-
uet ſeipſam anima, &
ipſa quoque mouetur. Quare cùm
omnis motus, exitus, atque remotio ſit eius, quod motu cie-
tur, earatione qua motũ ſubit, anima nimirũ ex ſubstantia
dimouetur, &
exit, niſi ſeipſam per accidens moueat: at
motus, ut inquiunt, ſubstantiæ eſtipſius per ſe.
Quidam
autem aſſerunt animam id corpus in quo eſt, eodem moue-
re modo, quo &
ipſa mouetur, ut Democritus: qui quidem
périnde atque philippus Comicus, dicit.
Ille nanq; Dæ-
dalum ait, ligneam Venerem confeciße, quæ motu moue-
batur argenti uiui, quod in illam infudit.
Et Democritus
pari modo pilas indiuiſibiles ſecum trahere corpus totũ,
atq;
mouere dicit, ex eo quia nunquã ipſæ quieſcunt ſuapte
natura, deſinuntq́;
moueri. Nos autem ipſum interrogabi-
mus, ſi quietem etiam idipſum faciat unquam?
At quonam
pacto quietem faciet, difficile eſt dictu, uel potius dici non
poteſt.
Omnino autem anima non ſic mouere uidetur ani-
mal, ut inquiunt ipſi, ſed electione quadã, intellectionèue.
Eodem autẽ modo Timæus etiã animã corpus mouere
dicit:
mouere enim ipſamex eo cenſet, atq; aſſerit corpus,
quia mouetur:
propterea quòd ad ipſum connexa est. Ipſe
enim dicit ex elementis eam constitutam, numerisq́;
distin-
ctam ſonoris, ut inſitum ſonoritatis, atq;
concentus habeat
ſenſum:
& ut uniuerſum feratur conſonis lationibus, recti-
tudinẽ coëgit, atq;
flexit in circulum, & cùm unũ in duos
diuiſißet circulos duobus in punctis coniunctos, rurſus
unum in ſeptem orbes diuiſit, quoniã lationes ipſius cœli,
motiones ſunt animæ, quibus ipſa mouetur.
Primũ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index