Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
tionem ad exactiſſimam trutinam examinatus nè mi­
nimum quidem nouum pondus acquirat.
His adde,
quòd non parua moles ſalis requiritur ad congelan­
dam eamdem aqueam maſſam, tantopere ampliatam,
quia deberet ſal per vniuerſas aquæ particulas di­
ſpergi, vt prædictam vnionem, condenſationemque
vniuerſalem crearet: cumque ſalia ex ſui natura graui­
ora ſint ipſa aqua, igitur valdè augeri deberet pon­
dus in aqua glaciata; nec valet effugium, quòd parti­
culæ illæ ſalinę ſint volatiles, nam ex obſeruationibus
in Academia experimentali Medicea factis conſtat
ſal volatile non differre ſubſtantia, conſiſtentia, &
figura à ſale fixo eiuſdem generis.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Præterea ſi aqua in glaciem verſa mole augetur,
quia intra eius ſubſtantiam inſinuantur, miſcenturque
corpora frigorifica, vel ſalina, profectò omnia cor­
pora fluida ab eodem gradu frigiditatis æquè auge­
ri mole, & ampliari deberent, ac aqua glaciata; cùm
ex hypotheſi nulla alia de cauſa corpora frigida red­
dantur niſi quia replentur, & impręgnantur ab illis
corpuſculis, ſiue ſalibus frigorificis, ſed hoc eſt fal­
ſum, nam aer, ſpiritus vini, oleum, & hydrargyrum
licèt eidem boreali vento exponantur, non augentur
mole, imò multò magis condenſantur, imminuuntur­
que, & ſi præterea intenſiori gradu frigoris affician­
tur, quàm ſit ille, qui aquam glaciare valet, perſeue­
rat nihilominùs in illis fluiditas, & continentèr, ma­
gis, ac magis mole imminuuntur, ſcilicèt ſemper mi­
nus, ac minus ſpatium occupant, igitur rarefactio, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index