Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
531 125
532 126
533 127
534 128
535 129
536 130
537 131
538 132
539 133
540 134
541 135
542 136
543
544
545 3
546 4
547 5
548 6
549 7
550 8
551 9
552 10
553 11
554 12
555 13
556 14
557 15
558 16
559 17
560 18
< >
page |< < (16) of 760 > >|
55816ARIST. DE ANIMA tur non rectè dicitur, animam magnitudinem eſſe: nam ani-
mam uniuerſi talem ipſe uult eſſe, qualis eſt ea, quæ mens,
&
intellectus uocatur, non qualis eſt ſenſitiua, nec qualis
eſt ea, quæ eſt principiũ cupiendi, quippe cùm harum mo-
tus non ſit, ut patet, conuerſio.
Intellectus autem unus
eſt, &
continuus, périnde ac intellectio. Intellectio uerò
eſt ipſius intellectus conceptio.
Sed hi nimirum unũ hoc
ſunt, quòd alius deinceps poſt aliũ eſt, uti numerus, ſed non
uti magnitudo.
Quocirca nec intellectus hoc pacto cõti-
nuus eſt, ſed aut partibus penitus uacat, aut non eſt ut ma-
gnitudo continuus.
Atque ſi magnitudo ſit, quonam pa-
cto quacunq;
ſuarũ intelliget parti@, ſiue illæ ſint mægni-
tudines, ſiue etiam puncta, ſi hæc quoq;
partes appellare
oporteat?
Nam ſi puncto, puncta uerò ſunt infinita, nun-
quã pertranſibit, ut patet.
Sin magnitudine, ſæpius, uel
infinities idẽ intelliget.
At uidetur & ſemel intelligere
poſſe.
Quòd ſi ſat eſt quãuis partiũ tãgere, quid oportet
aut orbe uerſari, aut omnino magnitndinẽ ipſum habere?
Quod ſi neceſſe eſt ipſum intelligere tolo tãgentẽ cir-
culo, quis eſt ipſarum partiũ tactus?
Præterea quonam
pacto uel impartibili partibile, uel impartibile partibili
ipſe intelliget?
Neceſſe eſt autẽ intellectum eſſe circulũ
hunc:
intellectus nanq; motus, intellectio eſt: circuli uerò,
cõuerſio.
Si igitur intellectio cõuerſio eſt, & circulis is
intellectus erit profectò, cuius talis cõuerſio intellectio eſt.
Aliꝗd præterea ſemper intelliget: oportet enim ipſum,
aliquid intelligere ſemper, quippe cùm conuerſio ſit per-
ennis, atq;
perpetua. At constat intellectionũ rerum ea-
rum, quæ cadunt ſub actionẽ, terminos eſſe, ac fines:
omnes
enim alicuius ſunt gratia.
Contemplatiuæ quoq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index