Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
augmentum molis glaciei non efficitur ab aſperſione,
& miſtione corpuſculorum, & ſalium frigorificorum,
ſed ab alia longè diuerſa cauſa phænomenon hoc de­
pendet.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Hoc Gaſſendus indicaſſe videtur, cùm ait, in glacie
non paucas aeris particulas commiſceri, proptereą
quòd videmus congelationem aquæ initium habere
in eius ſummitate, quæ aerem contingit, & hinc po­
ſtea inferiùs propagari versùs fundum; & hinc ait pen­
dere
, quòd glacies ſuper aquam innatat, cùm ſit aere
impręgnata; à quo poſtea veriſimile eſt perſuaſum̨
fuiſſe ampliari poſſe molem aquæ glaciatæ, & hoc
conijcitur ex eius verbis, dum ait, cùm verum ſit aquam
calefactam refrigeſcendo citiùs fortiuſque conglaciare, quam
frigidam, ecquam aliam putemus cauſam, quàm quia facta
maiore quadam partium aquæ laxitate, ipſe aer faciliùs ſub­
ingreditur, & vehementiùs ſtringit particulas aquæ, qui­
bus commiſcetur?
Ex quibus Gaſſendi verbis elicitur, quòd ab aere
deforis adueniente in actu congelationis aqua infle­
tur, & rarefiat.
PROP. CCLXXIII.
Nec paritér augetur aquæ moles ànouo aere de foris adueni­
ente in actu congelationis eius, neque à directione, & ten­
ſione
anguillularum aquæ.
SI hoc verum eſſet, cùm omninò prohibetur aeris
ingreſſus intra aquam, non deberet in actu con­
gelationis rarefieri, & ampliari eius moles, vtcùm̨
vas plumbeum, vel aureum aqua plenum, & vndique

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index