Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (543) of 677 > >|
559543LIBER SEXTVS. bus, diuidendiq́ue in 24. partes æquales, facto initio à dictis communibus ſectionibus. Exempli
gratia, circa a b, diametrum ♑, quæ nunc vices etiam gerat diametri ♋, ſeorſum expoſita deſcri-
bendus eſt circulus a e b e, ex centro m, vbi axis dictam diametrum ſecat, &
per punctum d, quod
puncto d, in Analemmate reſpondeat, in vtramq;
partem excitanda ad a b, perpendicularis e b e,
345[Figure 345] quæ, vt demonſtrauimus, com-
munis ſectio eſt paralleli ♋, &

Horizontis;
ita vt e a e, ſit por-
tio ♋, ſupra Horizontem, ſiue
arcus diurnus ♋;
& e b e, por-
tio ♋, ſub Horizonte, ſiue arcus
1110 nocturnus ♋.
Item e b e, por-
tio ♑, ſupra Horizontem, ſiue
arcus diurnus ♑;
& e a e, por-
tio ♑, infra Horizontem, ſiue
arcus nocturnus ♑.
Deinde di-
ctus circulus in 24.
partes æqua
les diuidendus, initio facto à
punctoe, vtrolibet, vt ab eo,
quod ad dextram ponitur in
noſtro exemplo.
Ita enim diui-
2220 ſus erit parallelus ♋, vel ♑, in
24.
horas æquales ab ortu, vel
occaſu Solis.
In tropico namq;
♋, dabũt numeri interiores ho-
ras ab ortuSolis, exteriores vero
numeri horas ab occaſu Solis
indicabunt.
In tropico autẽ ♑, contrariũ intelligatur. Numeri enim exteriores ad horas ab ortu,
&
interiores ad horas ab occaſu pertinent. Ex quibus perſpicuũ eſt, qua ratione ex Analemmate, ſi
33Quantitas diei
& noctis ex Ana
lemmate, quo
pacto cognoſca-
tur.
circa diametros parallelorũ ipſi paralleli deſcribãtur, &
in horas diuidãtur, cognoſci poſſit quanti
tas diei, &
noctis cuiuſque paralleli. Nam horæ in arcu e a e, deprehenſæ conficiunt arcũ diurnũ
4430 ♋, vel nocturnũ ♑.
Horæ vero in arcu e b e, contentæ cõflantarcum nocturnũ ♋, vel diurnũ ♑,
Id quod in lib.
1. etiã docuimus. Quòd ſi beneficio circini diuiſiones paralleli ♋, & ♑, a e b e, trãſ-
ferantur in ſemicirculum ♋, &
♑, in Analemmate, vt in figura apparet, idemq́ue fiat in omnibus
alijs parallelis (diuidendo videlicet ipſos circa proprias diametros deſcriptos in horas, facto ini-
tio à communibus ſectionibus eorum, &
Horizontis, & c. vt in parallelo ♋, & ♑, hic factũ eſt)
diuiſum erit Analemma in horas ab ortu, &
occ. Solis. Aſcripti tamen ſunt in Analemmate nu-
meri duntaxat horarum ab occaſu Solis.
Nam horum numerorum complementa vſquead 24. da
bunt horas ab ortu.
Vt hora 23. ab occ. dabit horam 1. ab or. & 22. dabit 2. & ſic de cæteris.
Meridianus autem circulus circa diametrum Æquatoris F G, deſcriptus, inſtar Æquatoris, diui-
dendus eſt in 24.
partes æquales, initio facto à diametro F G, vel axe H I. Nam punctum F, erit
5540 hora 12.
aſtronomica, primum deinde punctum diuiſionis verſus H, hor. 1. à mer. & 11. à med.
noc. ſequens autem punctum dabit horam 2. à mer. & 10. à med. noc. & ita deinceps. Sic etiã
punctum H, erit hora 24.
& 12. ab occ. primum deinde punctum diuiſionis verſus F, dabit ho-
ram 23.
& 13. ab occ. ſequens autem punctum ad horam 22. & 14. ab occ. pertinebit, & c. Idem
denique punctũ H, ſpectabit ad horam 24.
& 12. ab or. primum deinde punctum diuiſionis ver-
ſus F, ad horam 1.
& 11. ab or. ſequens autem ad horam 2. & 10. ab or. & ſic de cæteris. Ita vt
tam hora 18.
ab occ. quam 6. ab or. cadat in F, punctum meridiei, hora vero 6. ab occ. & 18.
ab or.
in G, punctum mediæ noctis.
PRO horis denique inæqualibus, ſiue antiquis, diuidendæ ſunt ſingulæ portiones parallelo-
66Diuiſio Ana-
lemmatis in @o
ra. inæquale.
rum inter communes eorum, atque Horizontis ſectiones, &
Meridianum circulum poſitæ in
7750 ſenas partes æquales.
Punctum enim illud, vbi parallelus quicunque Meridianum ſecat, erit hora
6.
inæqualis, primum deinde diuiſionis punctum verſus communem ſectionem paralleli & Hori
zontis dabit horam 5.
& 7. ſequens autem punctum horam 4. & 8. & c. Hac ratione diuiſus eſt
in Analem mate ſemicirculus ♉, &
♍, qui ſemicirculum etiam ♏, & ♓, refert: Numeri autem
horarum inæqualium aſcripti ſunt punctis diametri k L, dicti paralleli, in quæ cadunt perpendi-
culares ex punctis diuiſionũ paralleli ad diametrum demiſſę.
Si enim punctis ſemicirculi K Q L,
appoſiti eſſent, confunderentur cum numeris horarum à mer.
& med. noc. ſemicirculi M R N.
Eadem ratione alii paralleli diuidendi eruntin horas inæquales, quando res ita exiget. Diuiſimus
porro tres ſemicirculos trium parallelorum, nempe M R N, in horas aſtronomicas, ſiue à mer.
&
med.
noc. Deinde a e b, in horas Babylonicas, Italicasq́ue, hoc eſt, ab or. & occ. Poſtremo K Q L,
in horas inæquales, vt in vno Analemmate diuiſiones omnium horarum continerentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index