Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 283 > >|
1bifariam ſecat omnia latera parallelogrammorum inſcri­
ptorum baſi AC, parallela; erit in diametro BD, eorum
omnium parallelogrammorum centra grauitatis, atque
ideo totius figuræ inſcriptæ centrum grauitatis, quod ſit
H: & HEK, ducatur.
Quoniam igitur EF, parallela
eſt vtrique DH, CK; erit vt CD, ad DF, ita KH, ad
HE, ſed minor eſt proportio CD, ad DF, quàm figu­
ræ ABC, ad reſi­
duum, dempta figu­
ra inſcripta; ergo &
KH, ad HE, minor
erit proportio, quàm
figuræ ABC, ad præ­
dictum reſiduum: ha­
beat LKH, eandem
proportionem ad EH,
quàm figura ABC,
ad prædictum reſi­
duum.
Quoniam
igitur punctum K,
cadit extra figuram
33[Figure 33]
ABC; multo magis punctum L; non igitur punctum L,
erit prædicti reſidui centrum grauitatis.
Sed punctum
H, eſt inſcriptæ figuræ centrum grauitatis: & vt figura
inſcripta ad prædictum reſiduum, diuidendo, ita eſt LE,
ad EH; non igitur E, eſt centrum grauitatis figuræ ABC:
ſed ponitur E, generaliter punctum extra lineam BD;
Nullum igitur punctum extra lineam BD, eſt centrum
grauitatis figuræ ABC; in linea igitur BD, erit figu­
ræ ABC, centrum grauitatis.
Quod demonſtrandum
erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index