Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1matum: quandò artes omnes per incrementa quædam productæ ſunt a quoque artificè ad illas


aliquid
addente.
Confuſa igitur nobis nota ſunt; ea verò ſe habent vt tota. Quare cùm ſenſui
notius
ſit totum quàm partes; à notis autem nobis ex inſtinctu naturæ procedendum ſit; à toto
ad
partes progredi cogimur.
itaque diuidendo paratur notitia partium quę certa eſt atque diſtin­
cta
: vt enim primo intuitu ampliſsimas ædes aſpicimus; nec tamen quid commenſi; quid com­
modi
, aut artificiosè diſpoſiti contineant intelligere valemus; tùm verò probè hęc omnia percipi­
mus
, cùm quęque.
particulatim ſpeculamur, atque luſtramus: ſicitem euenit in ſcientiis. cortex re­
rum
nobis apparet, penetralia latent; hęc animo peragrare oportet, ſi rem accuratè tenere voluë­
ris
.
Vniuerſalis illa notitia τυπώδης & rudis eſt; non ſufficit; ad partes veniendum eſt quibus
perluſtratis
vniuerſa rei notitia completur.
Idem quoque confirmat auctoritas Ariſtotelis b qui

inuehitur
in antiquos, quòd de natura quidem vniuersè diſſererent; partes eius intactas omitte­
rent
; quanquàm id difficultatis ſignum poſuit.
eius verba hæc ſunt, quæ propter interprętes ani­
maduertenda
propono τὸ δ' ὁλον ε̂χειν, μέρος δὲ μὴ δὺναθαι, ideſt, totum verò obtinere: partem
autem
non poſſe, indicium difficultatis, & hoc eſt illud totum, vnde ad ſingularia procedere iu­
bet
diuidendo Ariſtoteles; c diuidimus autem vel propriè genus in ſuas ſpecies per oppoſitas dif­

ferentias
; vel reſoluimus effectus & compoſita in ſuas cauſſas, ſeu complexas, ſiue incomplexas;

vel
adhibita conditione diſtinguimus; vel diiudicamus; & verùm à falſo diſcernimus.
Et planè
totum
quodcunque illud ſit nobis eſt euidentius: etenim de partibus quanti perſpicuum eſt, &
genus
ſpecie notius eſt, prius enim nouimus hoc eſſe animal, quàm tale animal; & tota ſpecies
per
nomen indicatur, eſſentiæ verò partes definitione eluceſcunt, diuidit enim definitio totam
ſpeciem
in καθέκαιτα, ideſt in ſingularia, non ſanè indiuidua, ſed partes eſſentię quæ ſimul om­
nes
in nomine ipſo continebantur.
& vniuerſale etiam quod magna ex parte verum eſt, nobis no­
tius
eſt, non tamen accuratè notum, niſi ipſum in partes ſuas diſtinxeris, & quod verum eſt à falsò
ſeparaueris
.
Et hoc equidem ab Ariſtotele notatum fuiſſe cenſeo, vnde peteret initia phyſicæ quæ
nos
cum totis in modo, vt dialectici dicunt, non ſine cauſſa numeramus.
ſiquidem, ſi ſubiecta re­
ſpicias
, per vniuerſa pertinent; ſi tamen partes ipſius aduertas, non ſimpliciter, ſed cum modo
vera
eſſe intelliges.
vtputa, vniuersè verum eſt in omni generatione contrarium ex contrario fie­
ri
, non tamen ſimpliciter; quia non omni ex parte fit ex contrario; ſed aliqua pars exiſtit in eo
quod
fit, quæ contraria non eſt.
Sic quicquid fit, ex non ente fit; non tamen omnes eius partes ex
non
ente fiunt, ſed aliquæ ex ente; nec omnibus modis ac ſimpliciter fit ex ente, aut ex non ente;

ſed
partim ex ente, partim ex non ente, & ex ente hoc modo, illo verò ex non ente, ex quibus
exiſtunt
propoſitiones quæ magna ex parte veræ exiſtunt; non quia tales ſint eo quòd vt pluri­
mùm
, vt fortè in dialecticis; ſed quia non omni ex parte, nec omnibus modis, & vt dici ſolet, ſim­
pliciter
.
quas item nos in logicis non iniuria collocabimus; quippè quòd communiter veræ ſint
& vniuerſales, quòd partes vniuerſas minimè complectantur; ad proprias tamen partibus ipſis
diſtinctis
atque ſecretis optimè reduci queant: nam tum verę omni ex parte exiſtunt.
vt quòd,
quicquid
fit, partim fiat ex contrario, partim ex non contrario.
verum eſt vndequaque, quo etiam
probè
perſpecto principiorum vis neceſſariò patebit; & cuncta illuſtrabit, tùm quę prius confusè
noſcebantur
, tùm etiam quæ nobis obſcura ſunt ex iis quæ pendent ab ipſis.
Atque hic erit pro­
ceſſus
ab vniuerſis ad ſingula, dimiſsis indiuiduis quæ nullo modo ſunt ſcientiæ partes.
d & hac

via
ſiue per circulum illum, quem regreſſum vocant, nota nobis ex notis natura cognoſcuntur,
ſiue
notis principiis, recta demonſtratione, rerum per ſe & nobis ignotarum notitia comparatur.
Neque enim ſemper effectus perſpicui ſunt. Iam verò quòd ſingularia non ſola dicantur indiui­
dua
, patet: nam ſingularia ſpecies generis alicuius dicuntur: e nec non res materiatæ ad differentiam

rerum
quæ ſunt ab omni materia ſegregatæ, vel per eſſentiam, vel per indifferentiam, cuiuſmodi

ſunt
vniuerſalia logica, vel primæ philoſophiæ, triplex eſt enim abſtractio phyſica, ſcilicet ab in­
diuiduis
, mathematica à materia ſenſili; & metaphyſica ab omni genere materiæ, quam item lo­
gica
imitatur: his hoc modo abſtractis ſingularia opponuntur.
& Auerroës ſingulare nuncupaſſe
videtur
omne, quod diſtinguitur à compoſito.
f teſtatur enim ipſe cogitatiuam non componere

intelligibilia
ſingularia, cùm tamen profeſſus ſit cogitatiuæ munus eſſe diſcurrere de indiuiduis;
itaque
nuncupata eſt mens particularis.
ob eam cauſſam igitur, vt tollamus ex Auerroë repugnan­
tiam
, ſic verba eius doctoris interprętabimur, cogitatiuam non componere ſingularia intelligibi­
lia
, ideſt terminos ſimplices qui ſunt partes compoſitorum vniuerſalium.
Ideoque. Zimara quod
in
phyſicis aſſecutus non eſt, tandem loco alieno; & vbi minus oportuit, veram vocis interpręta­
tionem
commentus eſt.
eoſdem ſimplices terminos ſingularia vocauit Ariſtoteles, cùm admonuit
definitionem
diuidere in ſingularia.
Ab his igitur quæ rudia ſunt & inchoata natura perpetuò
progreditur
, & dum rerum productioni vacat, & dum dirigit nos ad ſcientiam.
Nam primùm in
vtero
certus ſanguis concreſcit; inde quædam carnis moles exiſtit; mox paullatim incipit deli­
neari
; ad extremum abſoluitur, vt nihil addi prætereà poſsit.
Hic autem progreſſus cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index