Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 252 > >|
1legem ſimul reperiuntur, repugnantia. Ex his triplex deprehenditur
in circulo dum fit: duplex vero dum factus eſt.
Primum enim dum fit
habet hoc admirabile, quod fiat ab vna recta, cuius vnum extremo­
rum quieſcit & fixum eſt: alterum vnà cum tota linea mouetur: ſe­
cundum quod in mota linea puncta, cum infinita ſint, & omnia ſi­
mul moueantur, inæqualiter tamen moueantur: Tertium quod extre­
mum motum eodem tempore duobus motibus contrarijs, vno natu­
rali ad peripheriam ſcilicet, altero violento ad centrum moueatur.
In
facto verò hoc admirabile eſt, quod eius terminus vna linea exi­
ſtens, ob ídque latitudinis expers, concauum tamen & conuexum,
quæ quodammodo contraria ſunt, admittat: præterea mobilitas,
quæ ineſt, admirabilis eſt, quia eodem tempore ad contrarias loci dif­
ferentias, vt ſurſum deorſum: dextrorſum ſinistrorſum, fiat.
Hæc
ſingula ſuis locis delineabuntur & explicabuntur.
Sed præter hæc,
quæ ab Ariſtotele de circulo dicuntur, valde notabilia ſunt & alia,
quæ in Geometria in eo ineſſe, partim ponuntur, partim demonſtrata
ſunt.
Primum quod vna linea terminetur, eâque ſimplici, ſimilari
vniformi, & carente principio, & fine, neque tamen infinita, vt
cuius, cum partes aliquot ſumptæ ſunt, quæ reſtant, minus ſint, quam
ante quam ſumptæ eſſent, quod repugnat infinito in magnitudine: ſed
tota eſt, & perfecta: vnde circulus figura eſt planarum ſimplicißi­
ma, regularißima, perfectißima: Deinde quod ea linea non ſit an­
gulus, ad angulum tamen proxime accedat, vt oſtendimus in noſtro
libello de angulo contactus, & ob id quodammodo vndequaque angu­
lata, cum nuſquam ſit, dici poßit, & figura pa/ngwnos & o(lo/gwnos,
tum prima figurarum & vltima: poſtea, quod ex infinitis punctis
quæ in ſpatio ab ea comprehenſo ſunt, vnum eſt tantum, à quo omnes
rectæ ad peripheriam ductæ, ſunt æquales: quod Diametro bifariam
ſecetur: quod hinc ſemicirculus circa Diametrum manentem
voluens, quouſque redierit ad eum locum vnde moueri cœpit, ſphæ­
ram constituat, corporum ſimplicißimum, capacißimum, mobilißi­
mum, mouentißimum: quod circulus omnium figurarum eiuſdem
perimetri ſit capacißima: quod vno puncto lineam rectam attin­
gat, ſicque offenſationibus & occurſationibus minimum pateat,
ſicque inſiſtens dimidia ſui totius parte nutet, vnde propenſißimus
eſt ad motum, & dimotus cum moueat annexa, aptißimus quoque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index