Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 101 > >|
1æqualibus baſibus, quorum axes cum baſibus æquales an
gulos faciant.
Dico ſolidum ab ad ſolidum cd ita eſſe, ut axis
ef ad axem gh: nam ſi axes ad planum baſis recti ſint, il­
lud perſpicue conſtat: quoniam eadem linea, & axem & ſoli
di altitudinem determinabit.
Si uero ſint inclinati, à pun­
ctis eg ad ſubiectum planum perpendiculares ducantur
ek, gl: & iungantur fk, hl.
rurſus quoniam axes cum ba
ſibus æquales faciunt angulos, eodem modo demonſtrabi
tur, triangulum efK triangulo ghl ſimile eſſe: & ek ad gl,
ut ef ad gh.
Solidum autem ab ad ſolidum cd eſt, ut
eK ad gl.
ergo & ut axis ef ad axem gh. quæ omnia de
monſtrare oportebat.
Ex iis quæ demonſtrata ſunt, facile conſtare
poteſt, priſmata omnia & pyramides, quæ trian­
gulares baſes habent, ſiue in eiſdem, ſiue in æqua

libus baſibus conſtituantur, eandem proportio­
nem habere, quam altitudines: & ſi axes cum ba
ſibus æquales angulos contineant, ſimiliter ean­
dem, quam axes, habere proportionem: ſunt

enim ſolida parallelepipeda priſmatum triangula

res baſes habentium dupla; & pyramidum ſextupla.
15. quinti
28. unde­
cimi.
7. duode­
cimi.
THEOREMA XVI. PROPOSITIO XX.
Priſmata omnia & pyramides, quæ in eiſdem,
uel æqualibus baſibus conſtituuntur, eam inter
ſe proportionem habent, quam altitudines: & ſi
axes cum baſibus faciant angulos æquales, eam
etiam, quam axes habent proportionem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index