Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 252 > >|
1legem ſimul reperiuntur, repugnantia. Ex his triplex deprehenditur
in
circulo dum fit: duplex vero dum factus eſt.
Primum enim dum fit
habet
hoc admirabile, quod fiat ab vna recta, cuius vnum extremo­
rum
quieſcit & fixum eſt: alterum vnà cum tota linea mouetur: ſe­
cundum
quod in mota linea puncta, cum infinita ſint, & omnia ſi­
mul
moueantur, inæqualiter tamen moueantur: Tertium quod extre­
mum
motum eodem tempore duobus motibus contrarijs, vno natu­
rali
ad peripheriam ſcilicet, altero violento ad centrum moueatur.
In
facto
verò hoc admirabile eſt, quod eius terminus vna linea exi­
ſtens
, ob ídque latitudinis expers, concauum tamen & conuexum,
quæ
quodammodo contraria ſunt, admittat: præterea mobilitas,
quæ
ineſt, admirabilis eſt, quia eodem tempore ad contrarias loci dif­
ferentias
, vt ſurſum deorſum: dextrorſum ſinistrorſum, fiat.
Hæc
ſingula
ſuis locis delineabuntur & explicabuntur.
Sed præter hæc,
quæ
ab Ariſtotele de circulo dicuntur, valde notabilia ſunt & alia,
quæ
in Geometria in eo ineſſe, partim ponuntur, partim demonſtrata
ſunt
.
Primum quod vna linea terminetur, eâque ſimplici, ſimilari
vniformi
, & carente principio, & fine, neque tamen infinita, vt
cuius
, cum partes aliquot ſumptæ ſunt, quæ reſtant, minus ſint, quam
ante
quam ſumptæ eſſent, quod repugnat infinito in magnitudine: ſed
tota
eſt, & perfecta: vnde circulus figura eſt planarum ſimplicißi­
ma
, regularißima, perfectißima: Deinde quod ea linea non ſit an­
gulus
, ad angulum tamen proxime accedat, vt oſtendimus in noſtro
libello
de angulo contactus, & ob id quodammodo vndequaque angu­
lata
, cum nuſquam ſit, dici poßit, & figura pa/ngwnos & o(lo/gwnos,
tum prima figurarum & vltima: poſtea, quod ex infinitis punctis
quæ
in ſpatio ab ea comprehenſo ſunt, vnum eſt tantum, à quo omnes
rectæ
ad peripheriam ductæ, ſunt æquales: quod Diametro bifariam
ſecetur
: quod hinc ſemicirculus circa Diametrum manentem
voluens
, quouſque redierit ad eum locum vnde moueri cœpit, ſphæ­
ram
constituat, corporum ſimplicißimum, capacißimum, mobilißi­
mum
, mouentißimum: quod circulus omnium figurarum eiuſdem
perimetri
ſit capacißima: quod vno puncto lineam rectam attin­
gat
, ſicque offenſationibus & occurſationibus minimum pateat,
ſicque
inſiſtens dimidia ſui totius parte nutet, vnde propenſißimus
eſt
ad motum, & dimotus cum moueat annexa, aptißimus quoque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index