Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
51
51 (39)
52
52 (40)
53
53 (41)
54
54 (42)
55
55 (43)
56
56 (44)
57
57 (45)
58
58 (46)
59
59 (47)
60
60 (48)
< >
page |< < (44) of 672 > >|
5644Diſſertatio Tertia. quemadmodum cùm liquor per tenuem fiſtulam exiens ab am-
pliſſimo
vaſe ſe ſiſtit in æquilibrio in eadem ſuperficie horizon-
tali
:
ibi ſcilicet non omnis liquor vaſe contentus facit æquili-
brium
cum liquore fiſtulæ erectæ;
nam maxima illius pars vrget
vaſis
fundum, non aquam exeuntem.
At hìc vniuerſus Mercu-
rius
vaſis vrgetur ab aëre.
Niſi fortè fingas circa fiſtulæ oſculum
eſſe
circulare cingulum, cuius area æqualis baſi cylindri Mercu-
rialis
ſit baſis cylindri aërij æquiponderantis.
Hæc verò ſomnijs
ſimilia
ſunt;
quid enim cingulo illi legem ſtatuit? vt pro maio-
re
aut minore fiſtulæ baſi modò maiorem, modò minorem la-
titudinem
obtineat;
ſit autem circulare, ſi fiſtula quidem ad
perpendiculum
ſtatuatur;
ſit verò ellipticum, ſi fiſtula incli-
nata
obliquè ſecetur à ſuperſicie Mercurij in ſubiecto vaſe;
ſed
tunc
in illâ inclinatione cingulum illud æquabile non eſſet, quia
qua
parte ſubijceretur fiſtulæ inclinatæ, prohiberetur abipsâ fi-
ſtulâ
aër imminens, ne vrgeret ſubiectum Mercurium:
qua igi-
tur
lege cingulum huiuſmodi deſinitur, vbi circulare eſſe nequit?
Porrò ex vniuerſo aërio cylindro, qui Mercurio vaſis imminet,
ſi
baſis ſiſtulæ maior ſit, maior aëris cylindrus premit;
ſi ſiſtula
exilior
fuerit, minor eſt aërius cylindrus premens fubiectum
Mercurium
, vt æqualitas virium confligentium fiat;
libenter
igitur
audirem, quænam Phyſica cauſa cohibeat maioris cylin-
dri
aërij conatum, ne premat Mercurium vaſis, quando exilis
eſt
fiſtula, permittat verò preſſum, vbi ampliore in fiſtulâ ſuſ-
pendendus
eſt Mercurius.
Adde quod Mercurius è fiſtulâ valde
notabiliter
longiore digitis 30, aut adnexum in capite globum
habente
, exiens attollit vniuerſam ſuperficiem Mercurij in va-
ſe
, igitur ſurſum repellit vniuerſum cylindrum aërium:
igitur &
hic
viciſſim vniuerſus vniuerſam ſuperficiem premens impedit,
ne
totus ex fiſtulâ Mercurius deſcendat:
Non igitur repugnat
Mercurio
fiſtulæ vnicus cylindrulus aërius æqualem habens baſim.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index