Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
aquæ AI pondus duplum ſit ponderis infimæ aquæ
HD, non hìnc tamen inferri licet ſubiectam aquam
HD in tali ſitu vnicam libram tantummodò pendere
exiſtente ſupremo pondere AI duarum librarum, ſed
neceſsè eſt vt aqua HD comprimat vaſis fundum BD
niſu, ac vi non vnius libræ, ſed æquali ei, quæ effi­
citur à pondere trium librarum, & ratio eſt quia ip­
ſa aqua HD nedùm impellitur deorſum à vi propriæ
grauitatis vnius libræ, ſed inſuper grauatur compri­
miturque ab incumbente pondere aquæ AI, quæ com­
preſſio
ſuperaddit aquę HD vim æqualem ei, quæ à
duabus libris effici poteſt; nec profectò nouum eſt ſi­
quis centum laminas ferreas, vel lapideas, æquè pon­
derantes
, ſcilicet ſingulas vnius libræ vnam ſuper al­
teram imponat, quod inſima lamina non tantummo­
dò ſuo pondere comprimet planum ſubiectum, ſcili­
cèt non efficiet vim æqualem centeſimæ parti totius
prædicti aggregati, ſed compreſſio infimę laminæ ef­
ficiet vim centuplo maiorem ſcilicèt impellet ſubie­
ctum planum vi æquali centum libris, & tunc ſolum­
modò
inſima lamina partem centeſimam totius ag­
gregati ponderabit, quando illa in vna lance, reli­
quæ verò 100. in oppoſita lance eiuſdem libræ ra­
diorum æqualium ſuſpenderentur; ſic paritèr ſi aqua
HD ſupra planum ſubiectum ſiuè ſolidum, ſiuè flui­
dum collocaretur iuxtà portionem aquæ AI, it aut ſe­
ſe contingerent lateraliter, atque earum baſes æqua­
les in eodem plano horizontali collocarentur, tunc
neceſſariò dupla moles aquæ AI duplam vim com-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index