Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 129 > >|
1dem maiora ſumit incrementa: quia tamen in quolibet
puncto circuli per lineas fit tangentes, quæ in recurſu
continuó magis ac magis ſunt inclinatæ; erunt in quo­
libet puncto recurſus minora huius velocitatis incre­
menta: ita nimirum ut ſi arcus ſumantur æquales, ma­
jor ſit acceſsio velocitatis in arcu primo, quam in arcu
ſecundo: & velocitas in arcu circuli collecta minor ve­
locitate in lineà rectà illi arcui æquali, quæ tangens ſit
principii eiuſdem motus circularis.
Sicuti verò in re­
curſu velocitas continuó & inæqualiter creſcit, ita in
excurſu, quia motus violentus, proportionaliter decre­
ſcit, fiuntque; huius decrementa æqualia illius incremen­
tis, prima nimirum ultimis; propterea quód utraque; fiunt
ab eadem grauitate, quæ à principio excurſus per lineas
grauitat magis inclinatas.
Quòd ſi ergo ſola grauitas
minuat impulſum, quia in æqualibus à ſtatione interual
lis, ob ſimilem inclinationem, æqualiter grauitat; erunt
ut arcus inter ſe, ita eiuſdem grauitatis impulſus: &
quia impulſus contrarius tollit partem ſibi æqualem,
erunt excurſus & recurſus inter ſe æquales.
At verò
quia non ſola grauitas impulſum minuit, ſed etiam in­
clinatio motus; ſicuti enim grauitas extra lineam per­
pendicularem minùs grauitat, ita impulſus extra line­
am ſui motus, cuius terminus eſt veluti centrum, mi
nús impellit ſuum mobile: quód ſi enim funda lapidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index