Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 166 > >|
1hi uidetur, quàm ut aliter explanandum ſit. Quod
autem de ἐννήρει ſuprà dictum eſt, aduerte Lector.
cum
enim unico ν ſcribitur, nauem inſtructam & para
tam in aqua ſignificat, ut uidebis apud Plutarchum
in Antonio, in hæc uerba: Ἀντώνιος δε ἅμα ἡμέρᾳ τῶν
πολεμίων έπιπλεόντων, φωβηθεὶς μὴ τῶν ἐπιβατῶν ἐρήμους ἕλωσι
τὰς ναὺς, τοὺς με ἐρέτας ὁπλίτας ἐπὶ τῶν καταστροματῶν παρέ­
ταξον ὄψεως ἓνεκα.
τοὺ; δὲ θσοὺς τῶν νεῶν ἐγείρας, καὶ πτερώσας
ἑκατέροθεν, ἐν τῳ̄ στόματι περὶ τὸν ἄκτιον ἀντιπρώρος συνεῖχε, ὡς ἐν ή
ρεις καὶ παρεσκουασμένας ἀμύνεαθαι.
id eſt: Antonius au­
tem, cum prima luce adnauigarent hoſtes, ueritus
ne propugnatoribus deſtitutas naues caperent, re
miges armari iuſſit, eos〈qué〉 in cataſtromate in ſpe­
ciem diſpoſuit, ut uiderentur: remos autem qua par
te lati ſunt, erigi iubens, & arrigi utrinque, ad Actij
fauces obuerſas continebat naues, tanquam in­
ſtructas & paratas ad decertandum.
Quo loco ἐνή­
ρεις
ipſe interpretatur, cum καὶ παρεσκουασμένους ſubdit:
quod Suidas non uidetur intellexiſſe.
Idem in Bru
to, Μὴ ναῦν ἐνήρη, μὴ στρατιώτην ἕνα, μὴ πὁλιν ἔχοντες.
id eſt:
Non inſtructam nauem, non militem ullum, non
ciuitatem denique habentes.
Et in Sylla, Μιθριδάτης
μὲν ἔχων ναυς αὐτόθι διακοσίας ἐνήρεις.
id eſt: Mithrida­
tes quidem illic naues habens remigio inſtructas
ducentas.
Herodotus ἐν οὐρανίᾳ, κρατᾶρες dixit: καὶ εἶχε
πλοῖον κρατῆρες ἕτοιμον, εἰ παλήσειν ὁ ναυτικὸς στόλος.
id eſt:
Et habebat nauem inſitructam & paratam, ſi fortè
maritimus exercitus moueretur.
Euripides in lphi
genia in Tauris:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index