Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 334 > >|
1variatio, ſive omnium ejus formarum diverſitas, pen­
det à motu.
Quod paſſim etiam à Philoſophis videtur
fuiſſè animadverſum, quia dixerunt naturam eſſe prin­
cipium motûs & quietis.
Tunc enim per naturam intel­
lexerunt id, per quod res omnes corporeae tales eva­
dunt, cluales ipſas eſſe experimur.
XXIII.
Omnen materiae va­
riationem, ſive om­
nem ejus formarum
diverſitatem pendere
à motu.
25
5

Motus autem (ſcilicet localis, neque enim ullus
alius ſub cogitationem meam cadi a; nec ide etiam
ullum alium in rerum naturâ fingendum puto), motus,
inquam, ut vulgò ſumitur, nihil aliud eſt quàm actio,
quâ corpus aliquod ex uno locoinalium migrat.
Et idcirco,
quemadmodum ſuprà monuimus b eandem rem eodem
tempore dici poſſe locum mutare & non mutare, ita
eadem etiam dici poteſt moveri & non moveri.
Ut qui
ſedet in navi, dum ea ſolvit portu, putat quidem ſe
moveri, ſi reſpiciat ad littora eaque ut immota conſi­
deret; non autem, ſi ad ipſam navim, inter cujus partes
eundem ſemper ſitum ſervat.
Quin etiam, quatenus
vulgò putamus in omni motu eſſe adionem, in quiete
verò ceſſationem actionis, magis propriè tunc dicitur
quieſcere quàm moveri, quia nullam in ſe actionem
ſentit.
XXIV.
Quid ſit motus juxta
vulgarem ſenſum
10
15
20

Sed ſi non tam ex vulgi uſu, quàm ex rei veritate,
conſideremus quid per motum debeat intelligi, ut ali­
qua ei determinata natura tribuatur: dicere poſſumus
eſſe tranſlationem unius varlis materiae, ſive unius cor­
poris, ex vicini eorum corporum, quae illud immediatè
contingunt & tanquam quieſcentia ſpectantur, in viciniam
aliorum.
Ubi per unum corpus, ſive unam partem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index