Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 31.
Impetus non producitur in eo mobili, quod moueri non poteſt à potentia
motrice
applicata, licèt à fortiori moueri poſſit.
Probatur, quia impetus
eſt
tantùm propter motum, qui eius effectus eſt, & finis, per Th. 15.
& 16. Igitur vbi non eſt motus, fruſtrà eſt impetus;
ſed quod fruſtrà
eſt
, non eſt; id eſt non eſt, quod fruſtrà eſſet, ſi eſſet per Ax. 6. Exci­
pio
tamen impetum naturalem innatum, qui nunquam eſt fruſtrà, vt
dictum
eſt ſuprà in Theorem.
17. adde quod non poteſt cognoſci
impetus
, niſi vel ex motu, vel ex ictu, vel ex contrario niſu, vel
impulſu
;
ſed nihil horum cernitur in rupe quam ferio; Igitur non
eſt
dicendum in ea produci impetum, cuius rationem afferemus infrà;

nunc
ſatis eſt Ax. 3. id manifeſtè probari;
nam qui diceret in rupe im­
mobili
impetum imprimi;
certè poſitiuo argumento probare tenere­
tur
, quod tantùm duci poteſt, vel ab experimento;
atqui hîc nullum eſt;
vel
à neceſſitate, quæ nulla eſt;
vel ex alio quocumque capite, quod
nullum
excogitari poteſt;
ſed maiorem lucem huic Th. 3. ex proximè
ſequentibus
accerſemus;
nec eſt quòd aliqui dicant produci impetum
inefficacem
;
qui cum fruſtrà ſit, ſi eſt, ex nullo capite probari poteſt: ad­
de
quòd deſtruitur impetus, ne ſit fruſtrà;
Igitur non producitur, ne ſit
fruſtrà
;
nam conſeruatio eſt vera actio, vt dicemus ſuo loco; Igitur ſi
hæc
non ponitur, ne aliquid ſit fruſtrà;
etiam 1. productio poni non
debet
; vnde commentum illud impetus inefficacis prorſus inefficax eſt.
Theorema 32.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index