Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 258 > >|
1 in quo iam genere in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et validi silices ac duri robora ferri
aeraque quae claustris restantia vociferantur.

illa quidem debent e levibus atque rutundis
esse magis, fluvido quae corpore liquida constant;
NAMQUE PAPAVERIS HAUSTUS ITEMST FACILIS QUOD AQUARUM
nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
et procursus item proclive volubilis exstat.

omnia postremo quae puncto tempore cernis
diffugere, ut fumum nebulas flammasque, necessest,
si minus omnibu' sunt e levibus atque rutundis,
at non esse tamen perplexis indupedita,
pungere uti possint corpus penetrareque vesca
nec tamen haerere inter se; quodcumque videmus
sensibus sedatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis sed acutis esse elementis.

sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
sudor uti maris est, minime mirabile habeto ;
nam quod fluvidus est, e levibus atque rutundis
est, et squalida multa creant admixta doloris
corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index