Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1ſunt. Non negauerim, quòd tamen ob æſtum
illius eſt difficillimum, decurrientibus aquis
maris ſub terra magno impetu, ac procul,
aquæ dulcis fontem poſſe ſcaturire.
Indicio
eſt, ſalſedinem minui ſpacij longitudine,
quòd putei effoſſi quò magis à mari diſtant,
eò minus ſunt ſalſi.
Verùm hoc forſitan non
tam fiet ſeparatione ſalis ex diſtantia, quàm
admiſtione aliarum dulcium aquarum.
Exi­
ſtimandum tamen aquam puteorum, quam
Hauſum vocant Mediolanenſes, è mari de­
riuari.
Siquidem non tam impetu, quàm
ſpacij longitudine, nec tam admiſtione dul­
cium aliarum aquarum, quàm ſalis grauita­
te, aqua ipſa dulceſcit.
Nam ſal in aqua
cùm quieuerit, deſcendit ad imum grauita­
te ſui: currente autem aqua repurgatur à
terra.
Sed ob id mare, neque quieſcit, nec
currit, ſed æſtu agitatur, vt ſalſum maneat.
Tribus igitur modis aqua maris fontibus
ſcaturiens procul dulcis euadit: permiſtio­
ne aliorum dulcium curſu, atque ob id pur­
gatione à limo atque arena, & falis ſpontè
deſcendentis grauitate.
Atque hoc etiam
commodum dulcis aquæ mare ipſum præ­
bet.
Sed de fluminum ortu rectè videtur
Ariſtoteles ſenſiſſe: vbi verò in cauum am­
plumque locum influxerint, lacus creant.
Igitur fluminum, ac fontium, torrentium­
que ac lacuum cauſam diximus.
Flumen cur
nullum ſal­
ſum.
Cur flumina
matutinò
maximè
creſcunt.
Mare cur
ſalſum.
Reliquum eſt, vt doceamus, quænam ſit
cauſa, cur mare ſit ſalſum.
Iuxta Ariſtote­
lis ſententiam, quæ à paucis intellecta eſt,
ea eſt aſſiduus imbrium in ipſum caſus, iam
ab æterno perſeuerans.
Quanquam enim
non hoc in mare loco, quo nunc iacet, æter­
num ſit, cum tamen è mari mare fiat, æter­
num eſſe ac fuiſſe neceſſarium eſt continui­
tate aquarum.
Inditio eſt, quòd omnia ab
vno deriuantur, Mediterraneum, Rubrum,
Euxinum, Caſpium, Magalianum, Hyper­
boreum, Germanicum, Herculeum, Canta­
bricum, Britannicum, Sarmaticum.
Indicum
Africum, Balthicum, Glaciale: tum ſinus,
vt Barbaricus, Atlanticus, Magnus, Arabi­
cus, Perſicus, Mæotíſque palus, Oceani par­
tes ſunt, aut germina.
Neque ignoro Pto­
lomæum de Caſpij maris ortu aliud ſentire,
ipſumque ab Oceano ſeparare: at non ex
ſententia Plinij, nec Strabonis, aut Solini,
vel Priſciani.
Sed hoc parum refert, neque
enim repugnat, etſi non ſit, mare tamen eſſe
quòd cum aliis non conueniat, vt Mortuum
mare, & Galilææ, quæ cum inuicem con­
ueniant, non tamen Oceani ſunt membra
ſunt tamen ambo ſalſa, & quòd magis mi­
rum eſt, Mortuum etiam amarum, inde hi­
ſtoriæ cauſam dedit, & tamen plus abeſt à
Syriaco, quòd eſt Mediteranei pars, quàm
Galilæum.
Quòd igitur nullum præter hoc,
& Mortuum, quòd olmi Alphaltis lacus vo­
cabatur, ab Oceano ſit ſeparatum, ſatis
aperſum eſt: nec prohibet quicquam, &
hæc per ſubterraneos ſpecus cum illo com­
municare, atque ob id æternum dicere om­
ne mare, aquarum non loci continuo ſta­
tu, ſempérque ſalſum.
Tria enim ad ſalſugi­
nem ſeruandam ſufficere videntur: Solis ca­
lor, quo terra vritur, putreſcuntque aquæ:
quòd non decurrat, vt flumina, imbréſque
excipiat.
Omnis enim imbrifera aqua, quòd
Sole torreatur, & mora putreſcat, ſubſalſa
eſt.
At lacus geniti ſunt verè, quoniam flu­
mina à quibus fiunt initium habuerunt.
Quamobrem etſi excipiant imbres, ſalſum
tamen ſaporem concipere nequeunt.
Nec
eſſe poſſunt ſalſi lacus, niſi terra ipſa vbi
ſunt ſalem præferat, ob id nec magni qui­
dem.
Indicio eſſe poteſt Acronius lacus,
quem nunc vocant Conſtantienſem, qui
tametſi magnitudine mari ſimilis fermè cui­
piam videatur, aquis tamen dulcibus, non
ſalſis, plenus eſt, quòd illius initium ex
Rheno flumine fuerit.
Adiuuat tamen ad
maris ſalſuginem illius immenſa vaſtitas, in
qua velut & in amplo terræ ſpacio ſalis
montes non paucos contineri neceſſe eſt.
Ergo ſale diſſoluto, adiuuante præcipuè illo
quotidiano æſtu, ſalſum fieri mare totum
contingit.
Ob id ex dubitatione, dubitatio
alia non leuior oritur, cur ſcilicet mare
æſtum illum, atque non ſemel ſingulis die­
bus patiatur, nec tamen omne, nec æquali­
ter.
Oceanus namque palam, & Mediterra­
nei paucæ quædam partes, vt Adriaticus ſi­
nus, vbi Venetiæ conditæ ſunt, fluunt ac
refluunt bis fermè in die vna.
Sed mare iux­
ta Æthiopiam, quod Gineghæ vocatur, qua­
tuor horis fluere, octo refluere Aloiſius Ca­
demuſtus memoriæ prodidit, cum cætera
ſenis, ac ſenis fluant, ac refluant.
Cauſa ob
quam maria fluant, redeantque præcipua
eſt, quòd cum ſalſa ſint, non tamen ſuffice­
re poterat hoc ad aquarum & aëris conſer­
uationem.
Nam ſi aqua maris non mouea­
tur, putreſcit in vaſis, Ariſtotele teſte.
At
quæ in Mediterraneo eſt ventis conoluſa,
magis agitatur, nec ob id putreſcit.
Quo­
nam pacto verò à ſyderibus ac Luna mo­
ueatur, in Aſtronomicis edocuimus.
Mouen­
tur igitur ab Oriente in Occidentem maria
omnia, quæ totius habent rationem, vt
Oceanus, quoniam elementum quaſi vnum
eſt, atque hoc à ſyderibus agitur.
Quæcun­
que igitur directè iacent ad Oceanum, &
ipſa mouentur eo motu: quæ verò à latere,
nequaquam, vt Mediterraneum & Rubrum,
quæ à Boreali latere ſunt: nam ſic diſpoſi­
tis locis frangi neceſle eſt impetum ab
Oriente & Occidente currentium aquarum.
Quòd etſi Mediterraneum ab Oriente vi­
deatur poſitum, quum Oceanus ad Occiden­
tem ſit, ſolum in reflexu ingreditur in Me­
diterraneum: quum iam non à ſyderibus,
ſed grauitate ipſa vrgeatur, vnde motum
ſeruare non poteſt.
Aliud huius eſt rei indi­
cium, quòd in Mediterraneo ipſo, in Afri­
cæ littore iuxta Zygrim quòd litus id rectà
ab Oriente in Occidentem exporrigatur, ſi­
tu littoris leuem, Lunæ vim adiuuante, fit
æſtus.
Mare verò Norticum, quòd iuxta
æquinoctij circulum eſt, è Boreali latere,
iuxta Pariam: celerrimè ex Oriente in Oc­
cidentem fertui, quoniam Sol ibi robuſtior
aquas agit.
Sed in Auſtrali Sureno, è regio­
ne Beraguæ vehementiſſimus æſtus fit: vbi
verò Norticum à Boreali latere iacet, penè
nullus.
Moueri igitur aquas in æſtu à Luna

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index