Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
Horrorem constare elementis levibus aeque,
Ac musaea mele, per chordas organici quae
Mobilibus digitis expergefacta figurant:
Neu simili penetrare putes primordia forma
In nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
Et cum scena croco Cilici perfusa recens est,
Araque Panchaeos exhalat propter odores
Neve bonos rerum simili constare colores
Semine constituas, oculos qui pascere possunt;
Et qui conpungunt aciem, lacrimareque cogunt;
Aut foeda specie tetri, turpesque videntur.

Omnis enim sensus quae mulcet causa, iuvatque,
Haud sine principiali aliquo laevore creata est:
At contra quaecumque molesta, atque aspera constat,
Non aliquo sine materiae squalore reperta est.

Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
Esse, neque omnino flexis mucronibus unca:
Sed magis angellis paulum prostantibus; & quae
Titillare magis sensus, quam laedere possunt:
Faecula iam quo de genere est, inulaeque sapores.

Denique iam calidos ignis, gelidamque pruinam,
Dissimili dentata modo conpungere sensus
Corporis, indicio nobis est tactus uterque.

Tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
Corporis est sensus, vel cum res extera sese
Insinuat, vel cum laedit, quae in corpore nata est;
Aut iuvat egrediens genitalis Per Veneris res;
Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso
Semina, confunduntque inter se Concita sensum:
Ut, si forte manu quamvis iam corporis ipse
Tute tibi partem ferias, atque experiare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index