Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
551
551
552
552
553
553
554
554
555
555
556
556
557
557
558
558
559
559
560
560
< >
page |< < of 579 > >|
1
tercipit, retinetque intra ſe ipsam; vel quia ex ſubiecta
terra vnà cum exhalationibus igneis per eius poros
expirantes transferuntur inſinuanturque intra aqueam
maſſam innumeræ eiuſdem aeris particulæ, quæ ſi
grandiorem molem conſtituunt, multis nimirum par­
ticulis ſimul aggregatis, tunc globulos, ſiuè ampul­
las aliquas aereas componunt, quæ è fundo aquæ conti­
nuato
motu ad ſupremum eius confinium feruntur; &
hoc paſſim obſeruatur in littore maris ijs in locis vbi
ſolum eſt lutoſum, præſertim æſtate, exiſtente mari
tranquillo, apparet enim ſeries plurium ampullularum
è fundo aſcendere varijs in locis; ſed qualiſcunque ſit
cauſa huius admiſtionis, euidentiſſimum eſt ingentem
copiam aerearum particularum in ipſa aqua reperiri,
licèt viſu non percipiantur; quod confirmari poteſt
pulcherrimo inſtrumento Torricelliano, in quo vacuum
mediante aqua efficitur, nam dum aqua deſcendit ad
ſolitam depreſſionem 17. cubitorum proximè, tunc
videmus ab aqua tantam copiam ampullarum aerearum
egredi, vt repręſentet ebullitionem, quam efficere ſolet
feruor ignis in eadem aqua; & hoc pendet ex eo
quòd particulæ minimæ aeris ibidem non vt priùs
comprimuntur ab ingenti pondere aereæ regionis,
ſed ſolummodò ab exigua grauitate aquæ incumben­
tis
, quod perſuadetur ex eo, quòd profundiora gra­
nula aeris, quæ ob paruitatem ferè inconſpicua erant,
quò magis ad ſummitatem aquæ accedunt, eò magis
ampliantur inflantur, grandioreſque ampullas conſti­
tuunt
, quarum aliquæ nucis magnitudinem æquant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index