Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (18) of 760 > >|
56018ARIST. DE ANIMA quam ob cauſam, & quomodo ſeſe habente corpore: quod
tamẽ neceſſariũ eſſe uidetur.
Nam ob propinquitatem hoc
quidem agit, illud patitur:
& hoc rurſus mouetur, illud au-
tem mouet:
quorum nihil ſanè quibuſuis inter ſeſe compe-
tit.
At illi dicere quidẽ quale quid ſit ipſa anima enitũtur,
de ſuſceptiuo uerò corpore nihil penitus dicũt, atq;
deter-
minãt:
périnde quaſi fieri poßit, ut quæuis anima ſine ullo
diſcrimine quoduis corpus ingrediatur, ut pythagoricorũ
fabulæ dicunt:
animantis enim cuiuſq; propriã ſpeciem ha-
bere, formãq́;
uidetur. Périnde igitur dicunt, atq; ſi quiſpiã
artem fabrilem fistulas ingredi dicat, etenim ars quidem
inſtrumentis, anima uerò corpore utatur oportet.
Animam nõ eſſe harmoniã: & de Anima mundi: & vtrum anima
noſtra vita potius, quàm anima ſit dicenda.
CAP III.
_E_St autem & illa quædã opinio de anima tradita pro-
babilis quidem compluribus, &
nulla earum inferior,
quæ de ipſa dicuniur, reprobata tamen &
hiſce rationi-
bus, quæ in communibus ſermonibus fiunt.
Animam enim
harmoniam quandam inquiunt eſſe, harmoniam nãq;
tem-
perationem eſſe, compoſitionemq́;
contrariorũ dicunt, &
corpus ex contrarijs compoſitum eſſe.
Verum enim har-
monia quidem, ratio quædam eorum eſt, quæ ſunt permiſta
uel etiam compoſitio:
anima autem neutrum istorum eſſe
poteſt, ut patet.
Prætereà harmoniæ non eſt mouere, animæ
autem id omnes maximè tribuunt.
Accommodatius autem
harmonia de ſanitate, atq;
omnino de uirtutibus corporis,
quàm de anima dici poteſt:
atque manifestißimum id erit
profectò, ſi quiſpiam operationes, atque affectus animæ in
aliquam harmoniam reducere enitatur:
accommodare nan-
que perdifficile eſt.
Prætereà in duo reſpicientes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index