Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
561
561
562
562
563
563
564
564
565
565
566
566
567
567
568
568
569
569
570
570
< >
page |< < of 579 > >|
1
prout magis vis elaſtica aeris libertatem nacta am­
pliare dilatareque eaſdem ampullas poteſt.
certiſſi­
mum ergo eſt intra aquam contineri innumeras aeris
particulas ſenſui non manifeſtas, aliquando magis,
aliquando minùs copioſas; nec mirum eſt, aerem le­
uem intra grauius fluidum retineri poſſe, cùm no­
uum non ſit ob molis minutiem corpuſcula varia, tum
grauiſſima, cum leuiſſima intra aquam retineri, &
quieſcere poſſe, vt ſuperius inſinuatum eſt.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Inſuper ſenſu conſtat, quòd in glacie innumeræ
ampullæ aere refertæ ſparſim reperiuntur, vt pluri­
mùm ſphæricæ, ſi paruulæ fuerint, conformantur, at ſi
grandiores fuerint, oblongæ ſunt, & multoties ſeriem
plurium fiſtularum repręſentant, quæ aliquando me­
dietatem ſpatij totius glaciei adęquant; vt verò con­
ſtaret an prædictæ ampullæ glaciei eſſent vacuæ, vel
aere plenæ, eiuſdem glaciei fruſtum intra aquam flui­
dam demerſi, poſtea ſtylo ferreo acuto diligentèr e­
ius cruſtam ſolidam perforaui vſque ad ampullas, &
tunc remoto ſtylo egrediebatur ab illo ſpatio am­
pulla corporea aerea, quæ in tranſitu per aquam flui­
dam ſuum ſpatium ſphęricum | occupabat, quouſquę
ad aeris confinium perducta ibidem difflaret, & cum
eo commiſceretur.
PROP. CCLXXIV.
Minimæ particulæ aquam componentes minores ſunt par­
ticulis aerem componentibus.
HOc plurima experimenta perſuadent; videmus
enim, quod aquæ particulæ per vaſis fictilis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index