Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
561
561 (19)
562
562 (20)
563
563 (21)
564
564 (22)
565
565 (23)
566
566 (24)
567
567 (25)
568
568 (26)
569
569 (27)
570
570 (28)
< >
page |< < (19) of 760 > >|
56119LIBER I. niam dicere cõſueuimus, & proprijßimè quidem earũ ma-
gnitudinum compoſitionem, quæ motum habent, poſitio-
neḿ ue, cùm adeò ſunt coniunctæ, ut nibil eiuſdem generis
inter ſeſe ſuſcipere poßint:
hinc autem & rerum rationem
mistarum.
At neutro profectò modo conſentaneum eſt ra-
tioni, harmoniam animam appellare.
Ncq; partiũ corpo-
ris compoſitio facilis eſt admodùm inquiſitionis:
complu-
res nanq;
compoſitiones ſunt, ut patet, & uariæ, partium.
Cuius igitur, aut quonam pacto intellectum. aut etiam ſen-
ſitiuum, aut appetitiuum, cõpoſitionem eſſe putare opor-
tet?
Similiter abſurdum eſt ſanè, mistionis quoq; rationem
animam eſſe putare:
non enim elementorum mistio ratio-
nem habet candem in carne &
oſſe, caterisq́; corporis
partibus.
Fiet igitur ut complures habeat animas, per to-
tumq́;
corpus, ſi partes quidem uniuerſæ corporis ex ele-
mẽtis cõstent permistis:
ratio uerò mistionis harmonia ſit,
ut inquiunt, animaq́;
. Id etiam quiſpiam & ab Empedocle
non iniuria petet:
unamquanq; nanq; partium, aliqua ra-
tione dicit eſſe confectam.
Vtrũ igitur ratio ipſa ſit anima,
an potius ſit aliquid aliud anima, &
ipſis membris adue-
niat?
Prætereà utrum cuiuſuis mistionis ſine ullo diſcrimi-
ne cauſa ſit ipſa cõcordia, an eius quæ ratione cõficitur?
Et
bæc utrum ſit ipſa anima, an aliquid diuerſum à ratione?

Hæcigitur tales dubitationes habere uidẽtur.
Verùm ſi
anima diuerſum à mistione ſit, uti diximus, cur unà cũ ra-
tione carnis, &
cæterarũ etiã animalis partium tollitur?
Inſuper ſi non unaquæq;
partium animam habeat, ſi nõ ſit
anima ratio mixtionis, quid eſt quod decedente corrumpi-
tur anima?
Ex his igitur quæ dicta ſunt, patet animam nec
harmoniam eſſe poſſe, nec orbe uerſari, per accidens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index