Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
aut lignei poroſitates exudare, & egredi poſſunt,
per quas aer tranſire nequit, ſic paritèr in burſa co­
riacea aqua per eius poroſitates, licèt motu tardo,
permeare poteſt, cùm aer ibidem contentus, licèt in­
genti vi comprimatur, egredi non poſſit; erunt igitur
particulæ aereæ grandiores, quàm aqueæ particulæ,
cùm per prædicta foraminula pertranſire nequeant,
licèt poſtea aeris partes, vtpote ipſa aqua rariores
contineant intra ſeipſas ingentia ſpatia vacua ſi con­
parentur
cum ſua mole denſa, & plena; vnde ſupra
coniecimus, particulas aeris eſſe veluti ſpiras, vel in­
uolucra ex ſubtiliſſimis laminis contortis, inuolutiſ­
que efformatas; è contra aquæ minimas particulas
habere figuram plenam, & ſolidam, vel octaedram,
vel alterius figuræ ad rotunditatem accedentis, quæ
tamen habent exiguam lanuginem eas ambientem, vt
hactenùs inſinuauimus.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Poſſibile eſt
minimas a­
quæ particu­
las intra va­
cuos tubu­
los aerem̨
componen­
tium inſinu­
ari poſſe.
Hinc deducitur non eſſe impoſſibile, nec à verita­
te omninò alienum, vt particulæ minimæ aquæ tam̨
minutæ ſint, vt poſſint intra vacuas capacitates aere­
arum particularum, ſcilicèt intra tubulos illos conti­
neri; & ideò ab aliqua vi poſſint ibidem inſinuari,
quare vt poſſibilis huiuſmodi hypotheſis admitti
poſſe videtur.
Ad hæc ſupponendum quoque eſt aeris inuolucra,
vel ſpiras non componi ex laminulis graciliſſimis om­
ninò læuibus, explanatiſque, vt ſpeculum, ſed habere
villos aliquos non diſſimiles ijs, quos in extima ſuper­
ficie particularum aquæ reperiri diximus, huiuſmodi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index