Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (20) of 760 > >|
56220ARIST. DE ANIMA men (ut diximus) moueri poteſt, & ſeipſam mouere: moue-
tur nanq;
corpus in quo eſt, mouetur autem, ut patet ab ani
ma:
alio uerò modo fieri nequit, ut ipſa moueatur motu ad
locum accommodato.
At enim rectius de hac ipſa quiſ-
piam ad talia reſpiciẽs dubitabit, putabitq́;
ipſam moue-
ri.
Dolere nanque dicimus animam, gaudere, confidere, ti-
mere, inſuper iraſci, ſentire, ratiocinari, quæ quidem omnia
motus eſſe uidẽtur.
Quapropter ipſam quiſpiam exi-
ſtimabit moueri.
Verùm id non neceſſarium eſt: nam
etſi quàm maximè dolere, uel gaudere, ucl ratiocinari mo-
tus ſunt, uel potlus moueri, tamen ipſum moueri ab anima
eſt.
Iraſcinanq; , aut timere, eſt hoc modo mouericor, ra-
tiocinari autem aut tale forſitan eſt, aut etiam aliud.
Atque
quædam istorum ſiunt, cùm aliqua latione mouentur:
quæ-
dam cùm aliqua alterantur:
quænam uerò ſint illa, & quo
modo fiunt, alia ratio eſt.
Dicere autem animam iraſci,
uel timere, ſimile eſt atque ſi quiſpiam animam texere di-
cat, uel ædiſicare.
Nam mclius eſt fortaſſe dicere non ani-
mam, ſed hominem anina miſereri, uel diſcere, uel ratioci-
nari:
idq́; non, quia motus in illa ſit, ſed quia nonnunquam
quidem uſq;
ad illam, nonnunquam uerò ab illa, ueluti ſen-
ſus quidem, ex hiſce:
recordatio autem ab illa ad eos motus
ucl ſtatus, qui ſunt in ipſorum ſenſuum instrumentis.
Intellectus autem aduenire uidetur, & ſubstantia quæ-
dam eſſe, ac non corrumpi.
Nam ab ea maximè, quæ in ſe-
nectute fit obfuſcatione, corrumperetur, nunc autem pér-
inde fit atque in ſenſuum instrumentis:
& enim ſi ſenex ta-
lem acciperet oculum, uideret ſicut et iuuenis.
Quare ſene-
ctus non eſt, quia anima quicquam eſt paſſa, ſed quia id,
in quo eſt aliquid, paſſum eſt:
quemadmodum in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index