Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
561
561 (541)
562
562 (542)
563
563 (543)
564
564
565
565
566
566
567
567
568
568
569
569
< >
page |< < (542) of 569 > >|
562542GEOMETRI Æ libus figuris, in antecedentibus prop. conſideratis. Appendix au-
tem Cor 6 reſtauratione minimè indigere manifeſtum eſt.
Et hæc
circa prop.
lib. 4. adnotaſſe ſufficiat, reliquum eſt, vt ad lib. 5. exami-
nandum nos conferamus.
THEOREMA XXVII. PROPOS. XXVII.
IN Schemate prop. 1. lib. 5. regula eadem retenta, oſten-
demus quadratum ſolidum parallelogrammi, AF, ad
quadratum ſolidum hyperbolæ, DBF, eſſe vt, OE, ad com-
poſitam ex, NB, &
. {1/3}. BE.
Aſſumatur . n. ex eo paral-
369[Figure 369] lelogrammum, CE, cum ſe-
mihyperbola, BEF, &
recta,
OE, necnon, MG, quæcum-
q;
ex ordinatim applicatis ad
diametrum, BE, extendantur
autem, CB, FE, &
fiant BD,
EQ, ſingulæ æquales ipſi, E
O, necnon, RE, AB, ſingulæ
æquales ipſi, EB, &
iungan-
tur, DQ, AR, AE, quas, GM,
indefinitè quoq;
producta ſecet in punctis, P, S, T. Erunt ergo, D
R, DE, AE, parallelogramma.
Quoniam verò quad. EF, ad quad.
1139, & ſch.
40. l. 1.
MH, eſt vt rectang.
OEB, ad, OMB, hoc eſt vt rectangulum, QER,
ad rectangulum, PTS, permutando quadratum, FE, ad rectangu-
lum, QER, erit vt quadratum, HM, ad rectangulum, PTS, quod
&
in cæteris oſten demus, ergo quadratum ſolidum, BEF, & re-
ctangulum ſolidum ſub trapezio, DQEA, &
triangulo, AER, erunt
proportionaliter analoga, ac in proportione quadrati, FE, &
re-
ctanguli, QER, Conſimili modo probabimus quadratum ſolidum,
CE, eſſe æqualiter analogum rectangulo ſolido ſub, OB, BR, &
ad
ipſum pariter eſſe in proportione quadrati, EF, ad rectangulum, Q
ER, ergo dicta ſolida proportionalia erunt, &
permutãdo quadratũ
ſolidumCE, ad quad, ſolidũ, BEF, erit vt rectangulum ſolidum ſub,
QB, BR, ad rectangulum ſolidum ſub, DQEA, ARE, hoc eſt vt, QE,
2217. huius. ad cõpoſitam ex {1/2}.
QR, & {1/3}. RE, hoc eſt vt, OE; ad compoſitãex, N
B, (quæ eſt dimidia, BO,) &
{1/3}. BE, igitur, viſo ſchemate dictę prop.
1 quadratum ſolidum, AF, ad quadratum ſolidum, DBF, erit vt, O
E, ad compoſitam ex, NB, &
{1/3}. BE, quod demonſtrare oportebat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index