Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
verò villi non eſt impoſſibile, vt in interna ampla ca­
uitate cylindrulorum, vel ſpirarum, ramos proten­
dant, itaut internè habeant veluti capillitium com­
poſitum ex villis flexibilibus, & reſilientibus ad mo­
dum machinæ, eiuſdem naturæ, ac eſt tota aeris ſub­
ſtantia, & non minus quam habet aquæ capillitium,
ſed oportet vt villi interni aereorum inuolucrorum̨
facilè poſſint à calido molleſcere, vt omninò flectan­
tur, & rigiditatem amittant, & è contra à frigido, ſeù
à defectu caliditatis rigiditatem, & tenſionem eius
naturalem reaſſumant, & acquirant; cuius rei non de­
ſunt exempla in natura; videmus enim ceram, metalla,
& innumera alia concreta, quæ à caliditate, ſcilicèt
ab incurſu igniculorum mollia, cedentia, & flexilia
redduntur; è contra diſcedente caliditate ſpontę
ſua priſtinam duritiem, tenſionemque acquirunt: non
igitur erit impoſſibile, vt eiuſdem naturæ ſint villi,
qui intra tubulorum aereorum capacitatem diraman­
tur
, protendunturque.
Cap. 13. cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
PROP. CCLXXV.
His præmisſis inquirenda eſt ratio, & cauſa quare aqua in
actu congelationis rarefit, ampliorenque molem acquirit.
EVidentiſſimum eſt, quòd in actu congelationis
exurgunt de nouo intra aquę ſubſtantiam innu­
meræ ampullæ aere plenæ, quæ prius non apparebant:
hæ procùl dubio non adueniunt deforis, ſed origi­
nem, & ortum habere videntur in ipſamet aqua, vt
dictum eſt: & quia ridiculum eſt à frigore intra gla­

ciem de nouo aerem gigni, fatendum eſt aeris innu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index