Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (21) of 760 > >|
56321LIBER I. bus, & morbis fieri ſolet. Et ipſum igitur intelligere,
ac contemplari marceſcit, quia aliud quoddam intus cor-
rumpitur:
ipſum autem paßione uacat. Ratiocinari uerò,
&
amare, aut odiſſe, non ſunt illius affectus, ſed huiuſce
quod habet illud, ea ratione qua illud habet.
Quapropter
&
hoc corrupto, nec recordatur, nec amat: non enim erãt
illius, ſed ipſius communis, quod quidem perijt.
Intellectus
autem, diuinum quid eſt fortaſſe, paßioneq́;
uacat. Eſſe igi-
tur impoßibile moueri animam, perſpicuum iam ex dictis
euaſit:
quòd ſi omnino non motu cietur, patet nec à ſeipſa
motu cieri.
Atqui numerum animam eſſe dicere ſeipſum
motu cientem, multò longius quàm ea, quæ dicta ſunt à ra-
tione distare uidetur.
Nam ijs qui id aſſerunt, ea primũ im-
poßibilia quæ emergunt ex motu, deinde propria quædam
ex eo, quia dicunt ipſam numerum eſſe eueniũt.
Quo nanq;
modo unitatem moueri intelligere oportet, & à quo, &
quonam pacto, cùm impartibilis ſit, &
nullã habeat dif-
ferentiam?
ſi enim motiua ſit, atque mobilis, diuerſam
eſſe oportet.
Prætereà cùm lineam quidem motione ſu-
perficiem facere dicant, punctum autem lineam, unitatum
etiam motus erunt continuò lineæ:
punctum enim unitas
eſt poſitionem habens, atque numerus animæ, iam alicubi
eſt poſitionemq́;
habet. Prætereà ſi quis à numero nume-
rum, uel unitatem abstulerit, alius relinquitur numerus:

atqui plantæ, multaq́;
animalium uiuunt diuiſa, & eandem
animam ſpeciei uidentar habere.
Atq; nibilreferre uidebi-
tur, unitates dicantur, an corpuſcula parua, Etenim ſi pun-
cta fiant ex Democriti pilulis, modò maneat quantitas,
erit in ipſis aliud quidem quod mouet, aliud autem quod
mouetur, ſicut in magnitudine:
non enim quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index