Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
561
561 (544)
562
562 (545)
563
563 (546)
564
564 (547)
565
565 (548)
566
566 (549)
567
567 (550)
568
568 (551)
569
569 (552)
570
570 (553)
< >
page |< < (546) of 795 > >|
563546INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM ribus perfecte rigidis datur proportio duplicata, quæ etiam a priori
Geometrice demonſtrari poteſt, de Flexibilibus omnibus nondum de-
monſtrari potuit, latet profecto in fibrarum lentitiâ adhuc aliquid,
quod perſpicientiam efſugit, atque Philoſophorum ſagacitatem eluſit.
Quoniam Vitrum inter corpora maxime homogenea merito poni-
tur, ratus fui cum eo inſtituta Experimenta regulam accurate ex-
hibitura, quæ revera ita prodiit;
monere oportet, difficillime cum
Vitro Experimenta accurata capi poſſe, quia Vitrum facilius vel dif-
ficilius frangitur pro duritie vel mollitie diverſa oræ foraminis, ex
quo eminet;
ſi ora cuprea vel ferrea ſit, tum idem Vitrum frange-
tur a libris 4 appenſis, quod ab 8 libris modo frangitur, ſi ora
fuerit lignea, vel plumbo aut Stanno obducta, cujus rei rationem fru-
ſtra ex Mechanicâ quæſiveris:
poſt varios igitur incaſſum tentatos
labores;
hanc methodum eſſe optimam Experientia docuit.
Ex vitreo ſpeculo, utrimque lævigato, & per totam magnitudi,
nem æque craſſo exſectæ ſunt lamellæ, rectangulæ, diverſarum
latitudinum:
harum Sectiones, quæ inæquales ſemper ſunt ab ada-
mante fiſſæ, lævigatæ fuerunt &
rectangulæ factæ, ita ut quælibet
lamella fuerit parallelopipedum rectangulum ab omni parte:
Tum
in majori mole Ligni Buxini inciſura facta fuit, ejus amplitudinis,
ut accurate craſſitiem laminæ caperet, inciſuræ baſis planiſſima fuit
facta, &
Lignum ita affixum Tabulæ, ut hæc baſis quoque fuerit
accuratiſſime horizontalis, niſi enim id fiat, nunquam confidi
poſſet Experimento;
tum ex ligno eodem aſſerculus inciſuræ con-
gruens etiam factus qui minus magiſque profunde ipſi immitti poſſet,
&
ſuperius ope binarum cochlearum retineri: baſi inciſuræ impoſita
fuit tenuis lamella ſtanni, circiter o, 03 pollicis craſſa, quæ impe-
diebat, quominus ora anterior ligni a vitro læderetur:
huic inci-
ſuræ immiſſæ fuerunt vitreæ lamellæ, cujus ſuperior ſuperficies,
adacto ligneo aſſerculo, horizonti erat parallela, atque aliud latus
ipſi perpendiculare;
erat omnium craſſities 0, 16 pollicis, diſtantia
applicati ponderis a foramine fuit accurate 3 pollicum Rhenolandi-
corum in primis tribus Experimentis, in tribus ſequentibus fuit 2
pollicum.
Præterea ſollicite admodum curandum eſt, ut hæc tentamina ca-
piantur in loco quietiſſimo;
ſi enim ambulaveris, aut currus per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index