Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[201.] ARISTOTE LIS STAGIRITAE DE ANIMA LI-_BER PRIMV S._
[202.] CAPVT I.
[203.] CAP. II.
[204.] CAPVT III.
[205.] CAP III.
[206.] CAP. V.
[207.] ARISTOTELIS DE ANIMA L Ia BER 11.
[208.] CAP. I.
[209.] CAP. II.
[210.] CAP. III.
[211.] CAP. IIII.
[212.] CAP. V.
[213.] CAP. VI.
[214.] CAP. VII.
[215.] CAP. VIII.
[216.] CAP. IX.
[217.] De Guſtu, & Sapore. CAP. X
[218.] De tactu. CAP. XI.
[219.] CAP. XII.
[220.] DE ANIMA L I-BER III.
[221.] CAP. I.
[222.] CAP. II.
[223.] CAP. III.
[224.] CAP. IIII.
[225.] CAP. V.
[226.] CAP. VI.
[227.] CAP. VII.
[228.] CAP. VIII.
[229.] CAP. IX.
[230.] CAP. X.
< >
page |< < (22) of 760 > >|
56422ARIST. DE ANIMA ne differunt, aut paruitate, id quod dictum eſt accidit, ſed
quia ſubeunt quantitatẽ.
Quocirca neceſſe eſt aliquid eſſe,
quod ipſas unitates mouebit:
quòd ſi id, quod in animali mo
uet, anima eſt, et id quod in numero mouet, anima eſt.
Qud-
re anima non eſt id quod mouet, atq;
mouetur, ſed id quod
mouet dũtaxat.
At uerò quî fieri poteſt, ut hæc, unitas ſit ?
oportet enim ipſius à cæteris aliquam differentiam eſſe:
at unici puncti quænam præter poſitionem eſſe differẽtia
poteſt?
Si igitur unitates, pũctá ue quæ ſunt in corpore, di-
uerſa ſunt ab unitatibus animæ, atque punctis, erunt ipſæ
unitates in eodem proſectò loco:
punctum enim animæ lo-
cum occupabit puncti corporis.
Atqui quid obstabit, ac
prohibebit ut ſi duo puncta ſunt ſimul in eodem loco, &

plura ſint duobus, ac infinita?
quorum enim locus indiuiſi-
bilis eſt, &
ipſa indiuiſibilia ſunt. Sinuerò ea puncta, quæ
ſunt in corpore, ſint ipſe numerus animæ, uel ſi numerus,
qui ex punctis conſtat, quæ ſunt in corpore ſit anima, cur
non omnia corpora animam habẽt?
nam in cunctis punctæ
eſſe uidentur, &
etiam infinita. Inſuper quî fieripoteſt ut
ſeparentur, ac abſoluantur à corporibus ipſa puncta?
ſi_
quidem line æ non diuiduntur in puncta.
Aduerſus omnes eos, qui dicunt, animã ex elemẽtis conditã eſſe:
& reliqua priſcarum opinionum confutatio.
CAP. V.
_F_It autem uti diximus, ut partim idem ij dicant, quod
11Hîc oſtendit
Āriſto. animã
non cõponi ex
corporeo ſub,
iiliſsimo.
illi, qui eorpus quoddã ſubtilium partium animam eſſe
dixerunt, partim propriũ ipſos comitetur abſurdũ, corpus
ab anima périn de moueri, atq;
Democritus aſſerebat. Nam
cũ anima ſit in omni corpore ſentiente, neceße eſt in eodem
duo corpora eſſe, ſi animam corpus aliquod eſſe ponatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index