Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (24) of 760 > >|
56624ARIST. DE ANIMA quin potius infinita for taſſe numero, quæ conſtant ex ipſis
ac componuntur.
Sit igitur ea cognoſcere, ſentireqúe ani-
mam ex quibus illorum unumquodq;
componitur: at totum
ipſum cõpoſitũ quo cognoſcet quæſo, uel ſentiet?
ut quid
ſit Deus, uel homo, uel os, uel caro, &
cæterorum compo-
ſitorum unũquodq;
ſimiliter? nõ enim unumquodq; istorũ
eſt ipſa elementa, quouis ſeſe habẽtia modo ſine ullo diſcri-
mine:
ſed ex ipſis unumquodque conficitur ratione qua-
dam, compoſitione'ue, quemadmodum &
Empedocles os
ex elemẽtis conſtare cenſet.
Dicit enim, Cœperat ante duas
tellus iustißima uaſis Aëris, ac fontis partes, Vulcanus &

ipſe Quattuor ex octo adiunxit:
queis cãdida, magna Vis,
fœcũdaq́;
naturæ, conſecerat oſſa. Nil igitur elementa pro-
ſunt, ſi ſint in anima, niſi rationes etiam inſint &
compo-
ſito:
unũquodq; enim cognoſcet ſimile, os autem aut homi-
nem non cognoſcet profectò, niſi ipſa etiam inſint:
hoc au-
tem opus eſt unum eorum eſſe dicere, quæ fieri nequeunt.
Quis enim ambiget unquam, ſi lapis uel homo, uel equus
ſint in anima, &
bonum ſimiliter, & non bonũ, & de cæ-
teris identidem rebus?
Præterea c{ùm} id quod eſt, multipli-
citer dici ſoleat (quoddã enim ſubstantiã, quoddã quanti-
tatem, aut qualitatẽ, aut aliquod aliud enumeratorum iam
prædicamentorũ ſignificat) utrum ex uniuerſis, an non ex
uniuerſis anima cõstent?
At non uidentur cõmunia omniũ
eſſe elementa.
Ex biſcé ne igitur ſolis constat, quæ ſubstan-
tiarum ſunt elementa?
At quonã, pacto cæterorum etiam
unumquodq;
cognoſcit? An dicẽt uniuſcuiuſq; generis ele-
mẽta propria, atq;
principia eſſe, ex quibus anima cõstat?
Erit igitur ipſa, &
quãtitas, & qualitas, & ſubstantia. At
fieri nequit, ut ex quãtitatis elementis ſubſtãtia ſit, nõ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index