Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (25) of 760 > >|
56725LIBER I. titas. Eos igitur, qui cenſent animam ex uniuerſis conſtare,
hæc &
huiuſcemodi alia comitantur. Abſurdum eſt etiã, ſi-
mile quidem à ſimili non pati dicere, ſimile uerò ſentire ſi-
mile, ſimileq́;
cognoſcere ſimili putare, atq; aſſerere: dèinde
ſentire, pati quoddam eſſe, moueriq́;
ponere, & intellige-
re, ſimiliter &
cognoſcere. Atqui multas dubitationes, ac
difficultates Empedoclis habere ſententiam, (corporeis in-
quam elementis, &
ſibi ſimilibus cognoſci res ſingulas,)
teſtatur id quod experiẽtia latè patet.
Partiũ enim @anima-
liũ corporũ eæ, quæ ſunt ſimpliciter terræ, ut oſſa, nerui, pi
li, nibil ſentire uidẽtur:
quare neq; ſimilia ſibi: at oportebat
tamẽ.
Prætereà cuiq; principiorũ maior ignoratio, quàm
cognitio inerit nimirùm.
Vnumquodque enim cognoſcet
unum, multa autẽ ignorabit:
cætera nanq; omnia. Fit etiam
Empedoclis eadem ſentẽtia, ut Deus ſit amãtißimus, quip-
pe cùm ipſe ſolus unum elementorum non comprebendat,
ipſam diſcordiam inquam, mortalia uerò cũcta cognoſcãt,
cùm ex uniuerſis ſingula conſtant.
Prætereà dicat oportet
omnino, quam ob cauſam non habent animam omnia:
cùm
omne quod eſt, aut ſit elementum, aut ex elemento uno, uel
pluribus, uel omnibus conſtet:
neceſſe eſt enim omne quod
eſt, aut unum quid, aut quædam, aut uniuerſa cognoſcere.
Dubitabit etiam non iniuria quiſpiam, quidnam id ſit,
quod ipſa continet, atq;
unit: elementa nanq; materiei ſimi-
lia ſunt.
Atq; præſtabilißimum id eſſe patet, quod continet
quicquid id tandem ſit:
at nequit eſſe quicquã præstabilius
anima, quòd quidem dominetur, &
magis etiã intellectu:
maximè enim rationi conſonum eſt, bunc omnia præceſ-
ſiſſe, &
præſtantißimum omnium, & natura dominũ eſſe:
illi autem elemẽta, ea quæ ſunt præcedere cenſent.
At

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index