Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (26) of 760 > >|
56826ARIST. DE ANIMA nemo prorſus de omni anima dicit, nec eorum qui cenſent
ipſam ex elemẽtis ideo conſtare, quia ſentit, cognoſcitq́;
ea
quæ ſunt, nec etiam eorum qui maximè motiuũ ipſam aſſe-
runt eſſe:
non enim omnia mouentur quæ ſentiunt. Sunt
enim animalia nonnulla, quæ mouentur loco, &
tamen hoc
ſolo motu anima uidetur animal agitare.
Similiter &
eorum qui tam ſenſitiuum, quàm intellectum ex elementis
conficiunt, nemo animā omnem complectitur:
uiuere nanq;
uidentur plantæ, at expertes ſunt tamẽ & lationis, & ſen-
ſus:
animaliũ quoq; cõplura ſunt, quæ mente, rationeq́; ua-
cant.
Quòd ſi quis & bæcillis cõceſſerit, intellectũq́; par-
tem eſſe poſuerit animæ, &
idẽtidem ſenſitiuũ, neq; ſic de
omni anima, neq;
de ulla tota dicere uidebuntur. In boc eo-
dem errore uidetur eſſe &
ea ſententia, quæ carminibus
Orpbicis fertur.
Dicit enim Orpheus, animã ferri uentis,
&
ex toto ingredi re ſpiratione. Id autẽ nequitipſis accide-
re plantis, neq;
quibuſdã itidẽ animaliũ: quippe cùm haud
uniuerſa reſpirẽt:
quod quidẽ eos præterijt qui ita de ani-
ma cenſuere.
At uerò ſi conficere animã ex elemẽtis opor-
teat, non ex uniuerſis continuò cõficienda eſſe uidetur:
al-
tera nanq;
pars contrarietatis ſufficiens eſt ſeipſam, oppo-
ſitamq;
diſcernere: recto enim & ipſum rectũ, ut patet, &
obliquum cognoſcimus:
regula nanq; iudex eſt utriuſq; , at
obliquum nec ſui planè, nec recti.
Sunt & qui in toto uni-
uerſo permistam ipſam inquiũt eſſe.
Quocirca for ſitan &
Tbales, omnia plena Deorum eſſe putauit.
Hoc autem du-
bitationes babet nonnullas.
Quam enim ob cauſam anima
in aëre quidem, uel igne ſi ineſt, non facit animal, in mistis
autem facit?
præſertim cùm in illis uideatur eſſe præſtan-
tior?
Quaret etiã quiſpiam, quam ob cauſam anima

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index