Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
dicta ampliarentur, ingentioraque ſpatia occuparent,
quod repugnat experientiæ.
Cap. 13 cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
Cui reſpondere poſſumus, quòd particulæ minimę
ſpiritus vini, & mercúrij ſi reuera tubulos aereos
replent, tamen à feruentiſſimo frigore expelli, & ex­
cludi non poſſe videntur à prædictis cauitatibus, ſiuè
quia particulæ ſpiritus vini, & olei natiuo eorum ca­
lore ſemper mollitiem, & flexilitatem villulorum ae­
ris conſeruant, ſiue quia eorum particulæ ſunt adeò
exiguæ vt inter interſtitia eorumdem villulorum ſpi­
rarum aeris remanere queant, vel ſaltem impulſæ
facilè circumuolutione facta inter villulos regredi­
antur, & ſic capillitium illud perpetuò madefaciant,
proinde que numquam exinanitio tubulorum aereorum
in ſpiritu vini, oleo, vel mercurio contingat; & ſic nun­
quam
poterit eorum moles ampliari, aut inflari ab in­
genti gradu frigoris, vt in aqua accidit.
Pręterea obijcere quiſquam poſſet, quod reuera ab ini
tio dum aqua frigefit eius moles diminuitur condenſatur­
que
ergo ſi à frigiditate villi interni tubulorum aereorum
rigidi, & tenſi redduntur, & proindè aquam è cauita­
tibus illis expellunt, deberet in principio refrigera­
tionis totius aquæ moles augeri, quod eſt falſum.
Sed reſponderi poteſt quod ampliatio molis ipſius
aquæ nedum efficitur à prædicta expulſione particu­
larum aquæ, è tubulis aereis, ſed multò magis celeri­
us, & euidentiùs, à pręſentia, & commotione exhala­
tionum ignearum, quę ſuis ictibus ſeparant aquę ſoli­
das particulas; è contra dum aqua frigefit, diſcedunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index