Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1prædicant; cum ipſi ex immodicâ halituum
infernè aſcendentium copiâ, quibus vix non
præfocantur, cœlum nubibus proximè ob­
ducendum nec dubiè pronuncient.
Quid?
quod aqua ipſa (licet aëre grauior, ſi ſibi ipſa
relinquatur) leuiſsimi vaporis ſpeciem induit
calore ſollicitata, quo interior terræ plagą
abundat: Vbi enim octoginta circiter hexa­
podas, quibus extima hæc terræ regio frigi­
diſsima definitur, deſcenderis, tepor primùm
gratiſsimus ex frigidâ regione venientem ex­
cipit ac recreat, paulatimque adeò augetur
calor, vt demùm metalli foſſores veſtem nul­
lam ferant.
Quantum autem momenti ad pondus mi­
nuendum obtineat grauium hæc atque le­
uium miſcella, ille facilè intelliget, qui ob­
ſeruauerit aliquando ſtibium ad vſus medi­
cos excoctum æquè graue reperiri, ac de­
prehenſum fuiſſet, antequam igni commit­
teretur; quamuis inde vi flammæ ingens va­
porum ac fumi copia eruperit; ſpiritus enim,
qui auolârunt, cum aërem leuitate vince­
rent, cæteris partibus admiſti molem con­
ſtituebant maiorem quidem, ſed non grauio­
rem, ac ſit deinde reliqua moles minor, fa­
ctâ hac halituum ſeceſsione.
Perinde atque
ſi vas æreum aquâ iuxta ac aëre plenum in­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index