Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 64 > >|
1ri oportet, quæ iam in promptu ſit. Quæ ſi tanta eſt,
vt poſſit motum propoſitum ciere, fruſtrà fiat, ſi alij
à loco naturali remouendæ, qua poſtea ad motum
vtendum ſit, adhibeatur.
Nullum igitur ex eiuſmodi viribus commodum
percipi poteſt, niſi quis in futurum ſibi proſpiciens,
multa à loco vel ſitu naturali ex otio remoueat, vt
iis, cùm opus erit ad motus ciendos vtatur.
Hac ra­
tione quantas vires in promptuario habebit, tantos
motus ciere poterit.
Præcipuum igitur quod ad hu­
ius problematis conſtructionem pertinet, eſt, vt vi­
res quàm maximas poteſtati noſtræ ſubiiciamus, vo
luntariis aut fortuitis viribus naturales præparando,
aut à natura præparatas, quæ poteſtati noſtræ ſub­
ſunt, accipiendo.
Qualia multa ſi mortales aduerte­
rent, fieri poſſent, vt aliàs, Deo duce, docebimus.
Earum autem virium quæ in raritatis & denſita­
tis proportione conſiſtunt, ſubiecta plurimùm in
noſtra poteſtate ſunt: multa enim ſunt naturalia ſub
iecta actu, denſa potentia verò rara.
Si quod igitur
eorum potentia proxima ſit rariſſimum, ita vt nullo
negotio actus ille raritatis induci poſſit, concluda­
túrque
loco aliquo anguſto, poſtea inducatur ille a­
ctus, cùm rara maiorem locum occupent, quum den­
ſa, fiet vt locus in omnem partem diſtendatur, illius
autem partes minùs cohærentes, tantum impellen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index